Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1196, octubre. Huesca
Pere II d'Aragó confirma als habitants de Zaragoza l'exempció d'imposts per a les seues mercaderies en els llocs d'Aitona, Tortosa i Lleida, atorgada pels seus antecessors
Arxiu Municipal de Zaragoza. Privilegis reials, nº R-8. Original
[CANELLAS, nº 26]. Nova transcripció efectuada el 30-VIII-2007 a partir del manuscrit de referència

Notum sit cunctis et manifestum, quod ego, Petrus, Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, concedo, laudo, dono, et per hanc presentem scripturam confirmo et auctorizo omnibus hominibus nunc et a modo in civitate Cesarauguste habitantibus, et in omnibus eiusdem terminis, in perpetuum, ipsam franquitatis donacionem quam proavus meus rex Ildeffonsus, et comes Barchinone, et dominus pater meus Ildefonsus, quibus vera et perpetua sit in Domino requies, concesserunt et dederunt eis, et quemadmodum habetur et continetur in instrumentis ab eis sibi confirmatis et auctorizatis, videlicet quod apud Aitonem, aut apud Tortosam, et Ylerdam, non donent de rebus et mercaturis eorum leuzdam, pedaticum, seu aliquem usaticum.
Decerno autem et constituo firmiter, quod nullus contra huiusmodi donationem venire attemptet, quoniam qui fecerit, sciat se per tanta presumptione, in pena D morabetinos, excepta illati dampni restitucione, condempnatur.
Data Osche, mensse octubre, per manum Johannis Beraxensis, sub era millesima CCª XXXª IIIIª.
Signum + Petri, regis Aragonum et comitis Barchinone.
Huius rei testes: Raimundus de Castellaçolo episcopus in Cesaraugusta. Richardus episcopus in Oscha, Garcia Frontini episcopus in Tirasona, Berengarius de Attencia senior in Calataiub, Petrus Latroni in Turol, Martinus Pedriz in Elfarin et in Fontibus, Ximinus de Rada in Luna, Garcia Urtiz in Aranda, Petrus Cornel in Exea, Eximinus Cornel in Oscha.
Signum + Johannis Beraxensis, domini regis notarii.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000759

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I