In Dei nomine.
Hec est carta donationis et libertatis quam facio ego, Rannimirus rex, filius Sancii regis, vobis omnibus hominibus de Iacca, tam maioribus quam minoribus, presentibus et futuris.
Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate, ut donarem et concederem vobis illos bonos fueros quos pater meus, Sancius rex, cui requies sit, misit in Iacca.
Dono et concedo vobis totos bonos fueros et tollo malos.
Et insuper, quia vos primi elegistis me in regem, dono vobis et concedo illam meliorem libertatem quam habent illi burgenses de Montpestler, et est talis: "Quod quicumque casam habuerit in burgo de Montpester, et ibi statione fecerit, de pecunia vel de aliquo negocio quod de aliqua parte ibidem adduxerit, nullam lecitam de causa illa dabit".
Hanc libertatem ego, Rannimirus rex, sicut superius scriptum est, dono et concedo vobis omnibus de Iacca; quod si aliquis malo ingenio casam in villa de Iacca habuerit, et ibi habitare noluerit, hanc nostre libertatis donationem nullomodo habebit.
Has totas donationes dono et concedo vobis, salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta.
Facta carta anno Dominice Incarnationis Mº Cº XXXº IIIIº. Era Mª Cª LXXª II[I]ª. Mense februario, IIIº idus eiusdem mensis.
Ego, Rannimirus rex, suprascriptam donationem et libertatem laudo et confirmo, et manu propria hoc + corroboro.
Fuerunt testes istius donationis et libertatis, s[senior] Garcia Semenons de Grostan; et Garcia Garcez, filius eius maiordomo; et Petro Lopiz, frater eius, alferiz; Garcia Linz de Ortella; et Sanio Garcez, filius eius; Sanio Sanz de Ersum, Sanio Galinz de Baon, Sanio Fortugnons de Xavierr; Garcia Galinz, alcait; Exemen Garcez, filius Garcia Semenons de Grostan; Sancio Semenons de Ul; et Garcia Semenons, frater eius; Sancio Sanz de Bescasa, Pere Romeo; Lop Garcez, aitano; Garcia Garcez de Oscha; Dodo, episcopus in Oscha; Episcopus Garcia in Sesaraugusta; episcopus Michael in Tirassona; s[enior] Castang in Biel, vicecomitissa in Uno Castello, Fortung Galinz in Oscha, Ennecho Lopez in Napal, comite de Paliars in Boil, Fortung Dat in Barbastro.
Ego, Petrus, scriptor, iussu domini mei Rannimiri, hanc cartam scripsi et manu mea hoc + feci.