Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1197, novembre. Jaca
Pere II d'Aragó confirma els furs i costums dels habitants de Jaca
Transcripció, amb variants formals, a partir de l'edició de DÁMASO SANGORRÍN. El Libro de la Cadena del Concejo de Jaca. 1920, pp. 175-176

Sit notum cunctis, quod ego, Petrus, Dei gratia rex Aragonesium et comes Barchinonensium, laudo, concedo, atque confirmo vobis, omnibus hominibus de Iacca presentibus atque futuris, omnes fueros et consuetudines quas serenissimi antecessores mei piissime recordationis concesserunt et donaverunt vobis, hoc modo quod perpetuo illos fueros et illas consuetudines abeatis et possideatis libere et quiete et sine alicuius contradictione et impedimento, prout in instrumentis factis et auctoritatis vobis ab illis antecessoribus meis habetur plenarie et continetur.
Date Iacce, mense novembri, per manum Iohannis de Beraxen, domini regis notarii et mandato eius scripta, Era Mª CCª XXXª Vª.
Huius rey testes sunt, Guillelmus de Castellazolo, Petrus Latronis, Eximinus de Lusia, Michel de Lusia, Petrus de Pomar, Adam de Alascuno, Arnaldus de Alascuno, Petrus Castang.
Signum + Petri, regis Aragonensium et comes Barchinonensium.
Signum + Iohannis Beraxensis, domini regis notarii.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000770

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I