Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1227, abril 1. Alcalà
Jaume I confirma els furs, costums i llibertats dels habitants de Jaca
Transcripció, amb variants formals, a partir de l'edició de DÁMASO SANGORRÍN. El Libro de la Cadena del Concejo de Jaca. 1920, pp. 321-323

In Christi nomine.
Sit notum cunctis, quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; attendentes quod vos dilecti ac fideles nostri iurati et totum concilium Iacce, ad pacem et concordiam inter nos et vos reformandam bono corde venitis, et mandata nostra suscipitis humiliter et devote; considerantes etiam legalitatem et fidelitatem vestram quam nobis et nostris antecessoribus observastis, et grata servitia qui facitis et fecistis, per nos et omnes successores nostros a modo et imperpetuum, bono animo et spontanea voluntate, damus et confirmamus vobis et successoribus vestris, omnes fueros et bonas consuetudines et libertates actenus obtentas, sicut eas unquam melius habuistis integriter, bona fide et sine enganno.
Promitentes vobis hec omnia et singula nos inviolabiliter perpetuo servaturos.
Confirmantes etiam vobis omnia instrumenta vobis concessa a nobis et ab antecessoribus nostris usque in hodiernum diem.
Et hec omnia iuramus nos vobis tenere, per Deum et hec sancta IIII evangelia corporaliter tacta.
Et sitis salvi et securi, sub fide nostra, sicut boni vassalli et fideles nostri, ad fidelitatem nostram et successorum nostrorum, per secula cuncta.
Et de hoc toto recipimus vos in Dei fide et legalitate nostra.
Data apud Alcalanum, kalendas aprilis Era Mª CCª LXª quinta.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani.
Huius rey testes sunt: S. archiepiscopus tarrachonensis, B. episcopus ylardensis, F. F. magistro milicie Templi, R. Fulco vicecomes Cardone, G. de Cardona, Geraldus Alamandi, Berengarius de Erillo, Rodericus de Lizana, Vallesius de Bergua, Sancius de Orta, Petrus de Pomar.
Ego, Arnaldus, gramaticus, scriptor domini regis, mandato ipsius pro G. Rabatie, notario suo, hoc scribi feci meumque sig+num aposui, loco, die, et Era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000772

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I