Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1227, abril 1. Alcalá
Jaume I confirma els furs, bons costums i llibertats als jurats i consell de Huesca
A/ Arxiu Municipal de Huesca, Concejo. B/ Ibidem. Libro de Privilegios 1, f. 18v
Transcripció a partir de l'edició de CARLOS LALIENA CORBERA. Documentos municipales de Huesca (1100-1350). Huesca 1988, p. 35, document 15

In Christi nomine. Sit notum cunctis quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, attendentes quod vos, dilecti ac fideles nostri jurati et totum concilium Osce, ad pacem et concordiam inter nos et vos reformandam, bono corde venitis et mandata nostra suscipitis humiliter de devote; considerantes etiam legalitatem et fidelitatem vestram quam nobis et nostris antecessoribus observatis et grata servicia que facitis et fecistis, per nos et omnes successores nostros a modo et in perpetuum bono animo et spontanea voluntate damus et confirmamus vobis et successoribus vestris omnes fueros et bonas consuetudines et libertates actenus obtentas sicut eas inquam melius habuistis integriter, bona fide et sine enganno. Promitentes vobis hec omnia et singula nos inviolabiliter perpetuo servaturos. Confirmantes etiam vobis omnia instrumenta vobis concessa a nobis et ab antecessoribus nostris usque in hodiernum diem; et hec omnia juramus nos vobis tenere per Deum et hec sancta IIIIor evangelia corporaliter tacta; et sitis salvi et securi sub fide nostra sicut boni vassalli et fidelem nostri ad fidelitatem nostram et successorum nostrorum, per secula cuncta. Et hoc toto recipimus vos in fide Dei et legalitate nostra.
Datum apud Alcalanum, kalendas aprilis, era Mª CCª LXª quinta. Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: S. archiepiscopus Terrachonensis, B. episcopum Ilerdensis, fratri F. magistri Templi, R. Fulco, vicecomes Cardone, Guillelmus de Cardona, Geraldus Alamandi, Berengarius de Erillo, Rodericus de Liçana, Vallesius de Bergua, Sancius de Orta, Petrus Pomar.
Ego, Arnaldus Gramaticus, scriptor domini regi mandato ipsius per G. Rabacie, notario suo, hec scribi feci meumque sig+num aposui, loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000780

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I