Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1275, agost 3. Girona
Jaume I dóna a Jaume, fill seu i de Teresa Gil de Vidaure, els llocs d'Altura, Castellmontán, Tormo i Mora
Arxiu del Regne de València. Reial Justícia. Vol. 805, ff. 265-266r. Còpia autoritzada del segle XVIII
Transcripció efectuada l'any 1999 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus vobis domino Jacobo, filio nostro et domine Teresie Egidii de Vidaure, et vestris in perpetuum, per hereditatem propriam, francham, et liberam, castra et villas de Altura et de Castromontano, et de Tormon, et de Mora.
Que omnia dicta domina Teresia, mater vestra, emit cum omnibus scilicet hominibus et feminis, ibidem habitantibus et habitaturis, cuiuscumque legis et conditiones sunt vel erunt; et cum terminis et pertinentiis eorum, heremis et populatis, cultis et incultis, montibus et planis, et cum pratis, pascuis, furnis, molendinis, silvis, garriciis, nemoribus, piscationibus, introitibus et exitibus earundem, et cum omnibus redditibus, exitibus, proventibus, peytis, cenis, caloniis, et omnibus aliis iuribus nostris, que nos in predictis castris et villis, et in hominibus et feminis ibidem habitantibus et habitaturis, habemus et habere debemus quocumque modo vel ratione.
Ita scilicet quod predicta castra et villas, cum omnibus et singulis supradictis, habeatis vos et vestri in perpetuum, per hereditatem propriam, francham et liberam, teneatis, possideatis, et expletetis, ad faciendum inde vestras proprias voluntates, absque retencione nostra et nostrorum, prout melius dici potest et intelligi ad vestrum vestrorumque bonum et sincerum intellectum.
Datum Gerunde, tertio nonas augusti, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Berengarius comes Impuriarum, Petrus de Berga, Berengarius Guillermi de Entenza, Eximinus de Urreya, Gaucerandus de Pinos.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini regis hec scribi fecit, et clausit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000865

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I