Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1253, abril 5. Xixona
Jaume I confirma el terme municipal de Llíria als seus veïns i els atorga l'ús dels Costums de la ciutat de València
E. Guinot Rodríguez. Les cartes de poblament medievals valencianes. València 1991, pp. 260-261. Transcripció efectuada en 1999, amb variants formals, a partir de l'edició citada

Pateat universis quod nos, Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus vobis, universis et singulis hominibus de Liria, presentibus et futuris, quod habeatis et possideatis perpetuo universos et singulos terminos Lirie, sicut unquam melius et plenius sarraceni eiusdem ville eos habuerunt, tenuerunt et possiderunt, cum affrontationibus, aquis, et suis pertinentiis universis, a celo in abissum, ad omnes usus vestros et pecudum et animalium vestrorum, franche et libere, sine aliqua inquietatione et impedimento.
Salvis tamen donationibus si quas feceramus alicui vel aliquibus, de terminis dicte ville, antequam ipsam villam contulerimus domino Ferdinando, quondam patruo nostro.
Volumus etiam et concedimus vobis quod perpetuo alcaidus Lirie statutus et statuendus, non possit aliquem vestrum compellere ad respondendum vel ius faciendum aut firmandum in posse suo, super aliqua causa sed in posse iusticie de Liria statute vel statuende teneamini respondere et directo facere et firmare cuilibet querelanti.
Et si aliquis habitator Lirie fuerit conquerens de alcaido et hominibus suis, ipse alcaidus et homines eius teneant in posse dicti iusticie respondere et ius facere et firmare, salvis appellationibus cuilibet partium volenti appellare, quam appellationem possit facere ad iusticiam Valentie.
Concedimus etiam vobis et vestris imperpetuum, quod in omnibus causis et contractibus vestris iudicemini et utamini foris et consuetudinibus civitatis Valentie.
Datum apud Sexonam, tertio nonas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Bernardus Guillermi de Entença, Petrus Cornelii, maiordomus Aragonum, Sancius de Antilione, Egidius de Roda, Eximinus Petri de Arenoso.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini Regis hec scripsit, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000898

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I