Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1250, agost 2. Jaca
Jaume I aprova els establiments fets fins aquell moment pel consell municipal de Jaca
Arxiu Municipal de Jaca. Libro de la Cadena, f. 54
D. Sangorrín. El Libro de la Cadena del Concejo de Jaca. 1920, pp. 407-408. Transcripció, amb variants formals, efectuada el 9-II-2008 a partir de l'edició de referència

Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus, laudamus, et confirmamus, omnia stabilimenta et cotos que vos fideles nostri, iusticia, iurati et concilium Iacce fecistis inter vos pro communi utilitate vestra.
Volentes quod dicta stabilimenta et cotos in suo robore permaneant in perpetuum, sicut per vos fuerunt facta, dum vos ipsa volueritis servare et tenere; salvo tamen nobis et nostris in omnibus iure nostro.
Promittentes quod contra dicta stabilimenta et cotos non veniemus, nec aliquem venire aliquatenus permitemus.
Data Iacce, IIIIº nonas augusti anno Domini Mº CCº quinquagesimo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonensis, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Montecatheno, P. de Montecatheno, P. Cornelii maiordomus Aragonum, P. Martini de Luna, Bn. de Ribellis.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis, pro G. Scriba, notario suo, hanc scripsi loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000940

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I