Hoc est translatum bene et fideliter extractum, a quoddam privilegio domini regis Aldefonsi, cuius tenor talis est:
Christus.
In Dei nomine. Ego, Aldefonsus, Dei gratia rex Aragonum, imperator, facio hanc cartam franquitatis tibi, Enneco Exemennes de Iassa, et ad totam tuam generationem, filios et filias, et omnem posteritatem tuam, in totam meam terram.
Et volo quod homines de totam meam terram sciant quod tres infançones venerunt iurare pro te et pro tua infançonia ad meam cappellam in Ardenes, per nomen Alchorazon de Iassa, et Garcia Xemenez de Puyo, et Exemen Lopez d’Enbun.
Et ego atorgo quod ita es francho et infançon bono ermonio, cum tua tota posteritate, sicut scriptum est supra.
Regnante domino nostro Ihesu Christo sub eius imperio, ego Aldefonsus Dei gratia rex et imperator in Aragon et in Pampilona, in Subrarbi et in Ribacorza.
Episcopus Arnaldus in Oscha et in Iacca. Episcopus Guillen in Roda. Episcopus Sancius in Pampilona. Alius episcopus in Nagara. Garcia Maxones electus in Zaragoza.
Petro, comite de Bearn, in Tarazona. Don Garcia in Monzon. Cassal in Nagera. Ariol Garcés in Logron. Capoz in Calaorra. Enneco Xemenones in Tafalla. Lop Lopez in Ricla. Petro Tizon in Lastela. S. Lop Garces in Borobia. Tizon in Boyl. Ato Garcez in Barbastro. San Iohanz in Hoscha. Petro Petit in Boleia. Ffertung Lopez in Aierb. Barbazola in Mercuelo. Petro Blasc in Ascaso. Castan in Bel. Lop Ennecones de Luna, maiordompno.
Sunt auditores quando rex mandavit, Iustaz, don Gonzalbo Vas de Xalon, Sancio Fertunnones de Xabier, Arnaldus episcopus de Oscha et de Iacca, Alaman de Luna, Fertun de Iaz; sunt testes.
Hoc est signum regis +
Era Mª Cª Lª IIIª, quarta die mense septembri.
Ego Sancius, sub iussione domini mei regis, hanc cartam scripsi et signum feci.