Hoc est transsumptum bene et fideliter sumptum, a quodam privilegio excellentissimi ac magnifici principis et domini domini Petri, Dei gratia regis Aragonum, nunch regnantis, in pargameno scripto eiusque sigillo inpendenti munito, cuius tenor talis est:
Nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum, Valencie, Maioricarum, Sardinie et Corsice, comesque Barchinone, Rossilionis et Ceritanie; attendentes vos probos homines et habitatores civitatis Oscensis, presentes pariter et futuros, per privilegia regum Aragonum, bone memorie, vobis indulta et per nos confirmata, ab omni lezda, pedatico, pontatico, usatico, tolta, consuetudine nova et veteri constituta vel constituenda, stabilita seu stabilienda, esse francos penitus et inmunes per omnia loca et dominacionis nostre, ut in dictis privilegiis de quibus nobis plenarie extitit facta fides predicta et alia latius declarantur; et nunch, ut per vos proponitur contra vestrorum privilegiorum series et tenores in pontibus Cesarauguste et Çufarie, et etiam in aliquibus aliis pontibus Aragonie et Cathalonie, ad solvendum pontaticum vos comppellant et compelli nitantur, nosque volumus dicta privilegia, franchitates et inmunitates, ut premititur, indulta et concessa vobis servari inviolabiliter et teneri.
Ea propter cum presenti carta nostra perpetuo valitura, universis et singulis subditis et officialibus nostris, presentibus et futuris, et eorum locatenentibus ad quem vel quos presentes pervenerint, mandamus quatenus privilegia, libertates et inmunitates predictas vobis civibus et habitatoribus [de Osce] presentibus et futuris observent et faciant inviolabiliter observari, et ad solvendum pontaticum seu alia que contra vestrorum privilegiorum et libertatem existant aut existere videantur minime comppellant seu compelli amodo [per aliquem seu aliquos permitant aliqua] racione privilegiis, gratiis seu cartis, ac litteris predecessorum nostrorum regum Aragonum, seu nostris, super pontatico Cesarauguste et Çufarie, aut quarumlibet civitatum et villarum dominacionis nostre indultis et concessis, indulgendis et concedendis, que et quas in eo quo dicte civitatis Oscensis cives et habitatores tangere dignaremur, presentibus revocamus obsistentibus nullo modo.
In cuius rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Datum Barchinone, octavo idus decembris anno Domini millesimo CCCº quadragesimo septimo.
Exa. R.
Sig+num mei Martini de Bolea, notarii publici civitatis Oscensis, qui presentem transsumptum ab originali privilegio extraxi et scripsi, et cum eodem diligenter comprobavi cum suppraponito in VIª linea, ubi dicit "vel constituenda".