Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1325, febrer 15. València
L'infant Alfons ratifica els privilegis de Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre nº 391, ff. 15r/16r. Original
Transcripció efectuada l'any 1999 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos infans Alfonsus et cetera.
Viso privilegio per dictum dominum regem concesso vobis, iuratis, probis hominibus et universitati Ville Regali, tenoris qui sequitur:
[segueix la transcripció del text de 1312]
Ideo, considerantes puram et sinceram confectionem ac promptam devocionem quam vos, dicti iurati, probi homines et universitas dicte ville, erga nos et predecessores nostros habuistis hactenus et habetis, dictum privilegium seu concessionem, ratum et gratum habentes, cum presenti carta nostra, per nos et nostros heredes et successores, laudamus, approbamus et ratifficamus, ac etiam confirmamus privilegium supradictum, et omnia et singula supradicta in dicto privilegio contenta, prout melius, lacius et plenius in ipso privilegio declarata sunt et expressa.
Promittentes per nos et nostros heredes ac successores, bona fide, quod predicta omniaet singula servabimus et custodiemus, et servari ac custodiri inviolabiliter faciemus, nec contra predicta vel aliqua predictorum veniemus, seu venire aliquem permittemus, aliqua racione.
Et ut predicta maiori gaudeant firmitatis, iuramus hec per Deum et eius sancta quatuor evangelia, manibus nostris corporaliter tacta.
Mandantes per presentem gerentibus vices nostros, nec non baiulis, iusticiis, iuratis, ceterisque officialibus dicti domini Regi et nostris, presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firmiter teneant et observent, et faciant ab aliis inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant, aliqua racione.
In quorum autem testimonium, presentem fieri iussimus nostri pendenti sigillo munimine roborari.
Datum Valencie, XIIIº kalendas marcii anno Domini Mº. CCCº. XXIIIIº.
Sig+num infantis Alfonsi, illustrissimi domini regis Aragonum primogeniti, eiusque generalis procuratores ac comitis Urgelli.
Testes sunt: [1ª. col.] Raimundus, Valencie episcopus. [2ª. col.] Iacobus dominus de Xerica, Arnaldus Rogerii de Pallars, [3ª. col.] Raimundus de Paralta, Guillermus de Cervilione.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001013

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I