Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1163, febrer 25
Donació de Vilanova de Prades efectuada pel rei Alfons II d'Aragó i Albert de Castellvell, castellà de Ciurana, a favor de Pere d’Avellà
Original, a l’Arxiu Històric Nacional de Madrid.
J.M. Font Rius. Cartas de población y franquicia de Cataluña. I. 1969, doc. 121. Transcrivim literalment aquesta versió

Sit cunctis manifestum quod ego Ildefonsus, gratis Dei rex Aragonensis et comes Barchinonensis et Arbertus de Castro Vetulo, meus castellanus de Siberana, damus et reddimus tibi Petro de Avellano et tue progeniei atque posteritati Villam Novam cum suis terminis et cum omnibus suis pertinentiis ad eandem villam pertinentibus, cum stabilimentis et stachamentis et senioratico hominum et tertiam partem de illam medietate decimi quan nos ibi tenemus, et ipsam dominicaturam sicut avunculus tuus Petrus capellanus de Pinos ibi levavit et habuit in Molendinis et in aliis locis, et tertiam partem de ipsis placitis, que placita non placites sine baiulo eiusdem castellani mei Arberti.
Hanc quoque Villam Novam cum omnibus suis terminis et pertinentiis et cum introitibus et exitibus suis, integriter damus et reddimus tibi Petro de Avellano prenominato et posteritati, et propter aprisionem et donationem quam prefatus capellanus avunculus tuus ibi fecit et habuit de patre meo Raimundo comité Barchinonensi et principe Aragonensi, ut tu et posteritas tua habeas eam in perpetuum sicut superius scriptum est.
Tali conventu ut facias et condirigas ipsam fortitudinem et apopules ipsam villam et sis solidus de prefato castellano meo Arberto et habites ibi te et posteritas tua ad meam fidelitatem et eiusdem castellani mei, omni tempore.
Si quis hoc fregerit supradicta, in duplo componat et insuper maneat firmum semper.
Actum est hoc VI Kalendis martii, anno XXVI regni Lodoyci iunioris.
Sig+num Ildefonsi, + regis Aragonensium et comitis Barchinonensis. Sig+num Arberti de Castro Vetulo. Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro Vetulo. Sig+num Bernardi Marcucii.
Sig+num Petri de Corron, scriptoris, qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001111

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I