Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1168, juliol 26
Donació del lloc de Paüls, atorgada pel rei Alfons II d'Aragó a favor de tres cavallers i la seua descendència
Trasllat de 1216, a l’Arxiu de la Corona d’Aragó de Barcelona
J.M. Font Rius. Cartas de población y franquicia de Cataluña. I. 1969, doc. 134. Transcrivim literalment aquesta versió

In Christi nomine et eius summa virtute, ego Ildefonsus, Dei gratia rex Aragonensium, comes Barchinone et marchio Provincie et Guillermus Raimundi Dapifer et Raimundus de Montecathano et Petrus de Subiratis, cum consilio Guillelmi Montispessulani et aliorum baronum curie, donamus et concedimus vobis Geraldo de Rivo et Petro de Sancto Martino et Raimundo de Cheraltir omnique progeniei atque posteritati vestre Peduls cum omnibus terminis et pertinentiis suis et ipsam montannam de Monsagar simul et Arberiars sicut terminantur de collo Spine usque ad collum de Bene et usque ad viam antiquam de Orta et usque in ipso loco ubi dividitur via de Orada et de Bene.
Hec suprascripta omnia, sicut ab istis terminis includuntur, donamus et concedimus vobis cum ingresibus et egressibus suis, aquis, pascuis erbis, venationibus, montibus et cum omnibus his que ad servitia hominum pertinent, quod ea omnia habeatis et teneatis et possideatis vos et progenies vestra et omnes illi qui ibi populaverint francha et libera et ingenua, libere et quiete, potenter et integriter, ad furos Cesarauguste, ad faciendas omnes voluntates vestras plenarie.
Et ego Petrus de Subiratis retineo michi et meis terramad unum par bovum sicut eam michi dabitis.
Et donamus vobis et progeniei vestre ipsum castrum de Peduls quod vos teneatis in perpetuum per nos et donetis nobis et successoribus nostris vos et vestri potestatem de ipso castro, Irati et pacati, quando nos vel homo per nos quesierimus vobis.
Et donamus vobis et proieniei vestre duas partes de omnibus exitis que de castro exient et de terminis suis, scilicet de iustitiis, de chestis, de forciis, trobis et de omnibus qui ad senioraticum pertinent.
Et retineo ego Petrus de Subiratis tertiam partem. Donamus itaque vobis omnes stachamentos; sed cum ego, Petrus de Subiratis ibi fuero quod eos accipiam si accipere eos voluero salvis vestris duabus partibus.
Donamus, etiam, vobis, omnes stabilimentos. Hec superius scripta donamus vobis et progeniei vestre in perpetuum ad omnes voluntates vestras faciendas, salva fidelitate nostra et successorum nostrorum per secula cuncta.
Si quis hanc cartam violare voluerit, nil valeat, sed in duplo componat et postea hec carta firma permaneat.
Que fuit facta VII Calendas augusti, anno Domini Ihesu MCLXVIII.
Sig+num Ildefonsi, regis Aragonis et comitis + Barchinone et marchionis Provincie. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Montecateno. Sig+num Petri de Subiratis.
Sig+num Guillelmi Montispesulani. Sig+num Petri de Sancto Minato. Sig+num Petri filii Petri de Sancto Minato. Sig`num Guillelmi Garidelli. Sig+num Guilaberti Anglici. Sig+num Arnaldi Garidelli. Sig+num Boni Vasalli de Mora.
Sig+nums Crispini, qui hanc cartam scripsit die et anno ut supra.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001120

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I