Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1208, 30
Ramon de Montcada atorga la carta de poblament del castell i terme de Fullola
Trasllat del 24 de Gener de 12…(?), a l’Arxiu Municipal de Tortosa
J.M. Font Rius. Cartas de población y franquicia de Cataluña. I. 1969, doc. 226. Transcrivim literalment aquesta versió

Ad honorem Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
Sit manifestum cunctis presentibus et futuris quod ego Raymundus de Montecatano per me et per omnes [succesores] in perpetuum dono vobis Petro Nepoti et omnibus vestris ad bene populatre et meliorare…illum meum castrum de Filola sicut affrontatur ab oriente in termino de Teviça et in colle de Pereló…; a meridie in mare et in termino Camarles; ab occiduo in serra de Salentar; a circio in Petra Mor et in Rocha Foletera sicut aquas versant in tempore pluviatum.
Sicut ab istis terminis et affrontationibus includitur et terminatur, supradictus castellus cum turre et domos et cum ortos et ortales et casales cum terras heremas et laboratas montes et planos et ligneamina et boschos similiter cum planis et paschuis, venationes et aquas et cum omnia que ad istum castrum pertinet et pertinere ullo modo debetur, omnia supradicta et singula damus vobis et vestris ad bene populare et bene laborare et ad castellum facere ad usum civitatis Dertose, scilicet ad mediam tascham quatuor pareladas et omne alium ad setzenam, quas quatuor pareladas vos accipiatis in quodcumque loco ubi placeat. Prefactum castrum cum omnibus ingressibus et egressibus suis et directis et pertinentiis et cum omnia terra herema et laborata sicut superius est dictum habeatis vos et vestri et teneatis posideatis et expletetis secure potenter et integre ut vestrum bonum et propium acapte in perpetuum, tamen salva mea fidelitate et succesorum meorum et salvis omnibus directis nostris, scilicet furnis quos nos retinemus et frabigis et iustitiis et stacamentis et terram ad unum par bovis et unam domum in supradictum castrum et salvis decimis et primitiis quas ad usum civitatis Dertose ecclesie Dertusensis fideliter et integriter sine disminutione dabitis in perpetuum, et mediam tascham et supradictam setzenam donaveritis solum modo de pane et vino.
Et ego Raymundus de Montecatano convenio omnem supradictam populationem vobis Petro Nepoti et vestris et omnibus aliis populatoribus quos ibi venerint, populare salvare defenderé et garire ab omnibus personis et facere tenere et habere in bona pace in perpetuum.
Et ego Petro Nepotus per me et per omnes succesores meos bono animo et gratuita voluntate….. Raymundo de Montecatano et omnibus succesoribus vestris hec omnia sicut superius sunt scriptas attendere et adimplere et facere sine malo ingenio in ullo vestro engano…..salvamentum et bonum intellectum in perpetuum.
Si quis hoc donum frangere voluerit non valeat.
Actum fuit hoc III Kalendas septembris, anno Domini M…. (borró).
Sig+num Raymundi de Montecatano. Sig+num uxoris mee, Galbors, nos qui hoc factum laudamus firmamus testesque subscriptos firmare rogamus.
Sig+num Guillelmi Raymundi, fratris mei. Sig+num Arnaldi de Meala.
Sig+num Guillelmi de Solivela. Sig+num Bernardi de Savassona. Sig+num Guillelmi de Solanis.
Sig+num Arnaldi qui hoc scripsit cum litteris suprapositis in línea V die annoque supra.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001187

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I