Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1249, juny 30. Vilamarxant
Jaume I prohibeix a la justícia i a qualsevol oficial reial que puga tancar o fer clavar les portes dels obradors dels drapers de Perpinyà
Arxiu Municipal de Perpinyà. Llibre Verd, ff. 196r/v. Còpia de finals del segle XIV

Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis, universis hominibus [196v] Perpiniani et vestris, in perpetuum, quod aliquis vel aliqui vicarii, baiuli vel subditi nostri presentes vel futuri, non possint clavare vel claudere nec clavari nec claudi facere, operatoria nostra draperie vel alicuius vestrum, qui alias possessiones vel pignora habuerit racione questie, exercitus, servicii, vel alterius cuiuslibet exactionis quam nos vel nostri haberemus vel faceremus ville Perpiniani vel hominibus eiusdem, vel alio ullo modo.
Et si contrafecerint quod vos possitis et vestri eadem operatoria sine omnia pena, impedimento et contradictione, auctoritate propria aperire.
Datum apud Villam Merchan, secundo kalendas iulii anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, Eximinus de fontibus, Guillermus de Montecateno, Raymundus de Timor, Iaubertus de Castro Novo, Guillermus de Boxedes.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro Guillermo Scriba notario suo hec scripsit loco die et anno preffixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001290

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I