Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
0960, juliol 28
El comte Borrell dóna al seu fidel Isarn el castell de La Roqueta, en terme de Fontanet, comtat de Manresa
Original, Arxiu Històric Nacional de Madrid
J.M. Font Rius. Cartas de población y franquicia de Cataluña. I. 1969, doc. 6. Transcrivim literalment aquesta versió

In Dei nomine.
Ego Borrellus gratia Dei chomes et marchio, tibi fideli meo Isarno. Certum quidem manifestum est enim, quia placuit michi et placet u tibi iamdicto fideli meo donationem tibi fecissem sicuti et facio, ipsa Rocheta que vocabulum est ad Fontaned quod ienitor tuus Salla primus primus (sic) aprehendidit de istis temporibus.
Qui est ipsa Rochet cum ipso alodes in comitatum Minorisa iusta Chiralto. Et afrontat ipso kastro quod vocabulum est Rocheta simul cum suas fines vel agacencias, de orientis in termini de Tovos ad ipsa Albareda et ascendit in ipsa serra quam dividit per kastrum Miralias et per suum terminum; et est de meridie ipsas agudas recte trammite per ipsa antiqua; et pervadit de occiduo per ipsa valle de Auccetor, per ipso plano ad ipsa villa antiqua, recte tramite per ipsa serra a ad ipso termine quod vocabulum est Orto de Zoda; et descendit de circio per ipsa pausada de ienitori meo qui fuit condam bone memorie, Suniario chomite, et ascendit ad ipsa serra qui descendit ap ipso Mubiello, recto vadit per ipsos Terrarios Rubios qui vadit per ipso terminio de Tovos et pervadit ad ipsa Albareda quod superius resonat contra orientis.
Sic dono tibi quantum istas afrontaciones includunt, ipsa roka, cum ipsas parietes, cum ipsos suprapositos, terras cultas vel ermas, et arbores maiores vel minores et garricis, aquis aquarum, petris, sacxis, montis, vallis, plano, omnia vel in omnibus totum ab intecrum, cum exiis vel regressio eorum.
Et de meo iure in tuo hoc trado ad omnia quod facere volueris. Quod si ego Borrellus commes qui hoc tibi dono, aut ullus quislibet omo qui contra ista donatione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare sec omponat hoc quod petit in duplo cum omni sua inmelioracione et sua petitio ad nichilum remaneat.
Ista donatio in omnibus obtineat firmissimam robore.
Facta istius scriptura donationis, V Kalendas augusti, anno VI regnante Leutario rege, filium Leudivici regi.
Sig+num Borrellus chomes, qui ista donatione fecit te firmare rogavit. Salla qui hac donatione consensit et suscripsit. Sig+num Aigo (?). Sig+num Unifredus. Buuifredus B. Godemares +, Miro +. Oliba, iudice +.
Iohannes levita qui hac ista donatione scripsit et suscripsit die et anno quod supra.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001303

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I