Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1284, gener 5. Barcelona
El rei Pere el Gran exceptua les viles reials del regne de València de la gràcia de tenir Consolat de Mar
Aureum opus regalium privilegiorum civitatis et regni Valencie. València 1515, f. 35v. Document imprés
G. Colón - A. Garcia. Llibre del Consolat de Mar. Barcelona 2001, pp. 1276-1277

De exceptacione Consulatu maris.
Noverint universi quod, cum nos Petrus Dei gracia Aragonum et Sicilie rex nuper in Valencia multas libertates, munificencias, fran¬quitates, beneficia, ordinaciones, concessiones et gracias fecimus vobis probis hominibus et toti universitati Valencie cum privilegis nostris, un continetur in eisdem, de quibus universitates aliquorum regni Valencie dubitent utrum ea omnia ad universitates easdem similiter se extendant, ideo nos Petrus Dei gracia rex Aragonum predictus per nos et nostros concedimus vobis probis hominibus et totis universitatis (sic) hominum Muriveteris, Xative, Sugurbii, Morelle, Algezire, Cullarie, Gandie, Lirie, Castilionis Campi de Burriana, et omnibus aliis hominibus et universitatibus aliarum villarum, castrorum et locorum regni Valencie presenti¬bus et futuris, qui Foros Valencie volueritis acceptare, quod in omnibus libertatibus, inmunitatibus, beneficiis, concessionibus et graciis per nos concessis probis hominibus et universitati Valencie cum nostris privilegiis atque cartis, partem habeatis ac in eisdem omnibus et vos et vestros volumus esse participes et consortes, excepta franquitate lezdarum et pedagiorum concessa civibus Valencie, et exceptis quibusdam concessionibus nostris factis eisdem super Consulatu hominum maris, et super Albufaria atque Devesia nostra Valencie.
In aliis autem omnibus per nos concessis eisdem civibus Valencie, vos et vestri, ut dictum est, consortes sitis ac participes, et de eisdem possitis uti, sicut ipsi (sicut) melius [et] plenius in dictis privilegiis continetur.
Mandamus universis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observent, et ab omnibus faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum Barchinone nonas ianuarii anno Domini M º. CC º. LXXX º. III.
Signum + Petri Dei gracia Aragonum et Sicilie regis.
Signum + infantis Alfonsi illustres regis Aragonum primogenitus, qui hec laudamus et firmamus, apositum hic per manum Petri Marchesii scriptoris nostri, loco die et anno prefixis, et sigillum nostrum fecirnus aponi.
Testes sunt Arnaldus Rogerii, comes pallarensis, Berengarius d'Entença, Ermengaudus, comes Urgelli, Raymundus, vicecomes de Vilamur, Guillelmus d'Angliaria.
Sig+num Raymundi Scorna, domini regis scriptoris, qui mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit loco, die et anno prefixis

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001378

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I