Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1223, juliol 5. Barbastro
Jaume I posa baix la seua protecció a la casa de l'orde de l'Hospital a Barbastro, i al seu comanador Hug de Fullalquer
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Carpeta 638, nº 21. Original
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 9

Sit notum cunctis quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, licet omnia bona domus Hospitalis Iherosolimitani sub protectione nostra sint generaliter constituta, specialiter recipimus et constituimus in comenda nostra et protectione atque securo ducatu nostro, vos dilectum nostrum fratrem Ugonem de Fulalcher, comendatorem domus Hospitalis de Barbastro, et eandem domum, cum hominibus et feminis et aliis omnibus que ad ipsam et comendamentum ipsius pertinent et debent modo aliquo pertinere.
Ita quod ubique per omnia loca donacionis nostre in eundo, stando et redeundo sitis salvi et securi, et ab omni dampno et gravamine alieni et quod nullus de gratia nostra confidens audeat vel possit vos vel res vestras aliquas aggravare vel impedire, aut in aliquo loco detinere, aut marchare vel pignorare aliqua racione vel causa, dum modo vos parati fueritis ad exibendam iusticiam cuilibet conquerenti et pro hiis deditis firmancias de directo.
Volumus igitur et mandamus senioribus, merinis et zavalmedinis, iusticiis et iuratis et aliis hominibus nostris, et specialiter iusticie et concilio de Barbastro, quod vos et domum vestram et omnia bona vestra tanquam nostra propria manuteneant fideliter et deffendant, et hanc proteccionem nostram ratam et firmam habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et quod vos vel domo vestra non permitant indebite molestari.
Quicumque autem contra hoc venire atemptaverit, iram et indignacionem nostram incurrat, et dampno illato prius in duplum restituto et mille morabetinis a nobis sine remedio punietur.
Datum apud Barbastrum, V mensis iulii era Mª CCª LXª prima.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: S., archiepiscopus tarrachonensis. Comes Sancius. G., comes urgellensis. Nuno Sancii. P. Aunes. Artaldo de Luna. Berengarius de Benaveto. Ferandus de Narbaiz. R. de Castello Rossilionis. Rodericus Exemen de Lusia. Lupus Exemen de Lusia.
Sig+num Berengarii de Parietibus, qui mandato domini regis hoc scribi fecit loco, die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001441

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I