Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1224, juny 16. Zaragoza
Jaume I confirma a l'orde de Calatrava la possessió del castell de Alcañiz, que tenia per donació dels seus avantpassats
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Pergaminsde Jaume I, nº 232. Original
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 12

In Christi nomine.
Notum sit cunctis quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, bono animo et gratuita voluntate, per nos et successores nostros laudamus, concedimus et perpetuo confirmamus vobis fratri Gonzalbo Iohannis, magistro, et fratribus Calatrave castrum et villam de Alcanicio cum aldeis et terminis et pertinenciis suis et omnia alia que habetis et habere debetis in regno nostro, dono et concessione bone memorie Ildefonsi avi nostri ac Petri regis Aragonum, patris nostri, et teneatis ea omnia ad fidelitatem nostram, salvis nobis pace et guerra contra paganos, sicut in cortis antecessorum nostrorum pleniter continetur. Ita tamen quod non possitis aliquid de predictis reddere, tradere, stabilire vel donare nec alio modo alienare alicui persone laice vel seculari sine nostra licencia speciali.
Datum Cesarauguste, XVI kalendas iulii era M. CC. LX. secunda.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Nuno Sancii. Petrus Ferrandi de Albarrazino. Lupus Ferrencus de Luna. Petrus Pomar. Furtunius Aznariz. Garsias Pardi. Ferrandus Zapata. Sancius de Orta. Pelegrinus de Bolas. Rodericus Eximini de Lusia. Ferrandus Didaci. Ferrandus Petri de Pina. Fortunius Lupi de Sadava. Petrus Petri, iusticia Aragonum.
Sig+num Bertrandi de Villanova qui … hoc scribi fecit loco, die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001442

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I