Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1252, abril 5. València
Jaume I dóna a Peregrín de Atrosillo les viles i llocs de Ailés, Jaulín i Lagunas
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancellería. Pergamins de Jaume I, nº 1291
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 79

Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis, dilecto nostro Peregrino de Atrossillo, pro honore in omni vita vestra villas et loca que dicuntur Ayles, Exaulin et Lagunas, que sunt in regno Aragonum, cum omnibus pertinenciis suis et cum omnibus peitis, cenis et aliis quibuslibet exaccionibus regalibus que in predictis locis et ab hominibus et feminis ibi habitantibus et habitaturis habemus et percipere debemus quolibet modo vel qualibet racione, ita quod pro predictis serviatis nobis in omni vita vestra cum uno milite sicut richi homines Aragonum tenentur nobis servire pro honoribus quos pro nobis tenent, et sic teneatis et expletetis dictas villas et loca dum vobis fuerit vita comes; et statim, post obitum vestrum, ipse ville et loca cum omnibus pertinentiis suis revertantur nobis et nostris sine aliquo debitorum onere et sine aliqua mala voce.
Ego, dictus Peregrinus de Atrossillo, recipio a vobis, illustri domino meo rege Aragonum predicto, donacionem predictam sub condicionibus antedictis.
Datum Valencie, nonas aprilis anno Domini Mº. CCº. Lº. secundo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Angularia. Egidius de Rada. Huguetus de Cervilione. G. de Aquilone. Eximinus Petri de Arenoso.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis … hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001476

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I