Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1211, octubre 6
Maria de Montpellier, reina d'Aragó, atorga el seu segon testament
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Pergamins. Pere I, nº 407. Original
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Martín Alvira Cabrer: Pedro el Católico, rey de Aragón y conde de Barcelona (1196-1213). Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2010. Vol. III, document 1203

In nomine Domini Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Ego Maria domina Montispessulani, qui fui filia Guillelmi de Monte Pessulano et domine imperatricis uxoris eius, in mea bona memoria et in meo pleno senssu facio hoc meum testamentum, quod si forte obiero antequam aliud testamentum michi liceret facere omnia bona mea scripta et ordinata reperiantur.
In primis relinquo corpus meum et animam meam Deo et beate Marie et monasterio de Valle Magna cum mille solidis melgorensium, et ut monachi amore Dei annuatim habeant memoriam anime mee.
Lego amore Dei monasterio beati Felicis de Monte Cervio II mille solidos melgorensium, ex quibus ematum honor cum quo in eodem monasterio omni tempore instituam I sacerdotem qui semper pro anima mea et patris mei et matris mee totiusque progeniei mee et omnium fidelium defunctorum divinum oferat sacrificium. Amplius eidem monasterio relinquo L solidos pro meo convivio.
Dimitto capelle castri de Montepessulano que ad honorem beate Marie est constructa mille solidos melgorensium ex quibus honor ematur [et] de fructibus cuius fiat omni tempore semel in anno meum aniversarium et patris ac matris mee tociusque progeniei mee.
Relinquo Sancte Marie de Tabulis de Montepessulano I calicem argenti de C solidis, et I magestatem argenti de III marchis, et I magestatem de cera de L libris.
Et aliam pro filio meo de XX libras de cera.
Et dimitto Beate Marie de Albe I magestatem de cera de XXX libras.
Et Sancte Marie de Rocha Amador aliam de .XXX. libras.
Et Sancto Antonio aliam de XXX libras.
Et Sancto Jacobo de Compustela I fannum de cera de VI libras.
Et Sancte Marie de Valle Virido I bovem.
Et Sancto Romano I bovem.
Lego filiole mee, Raimundi de Cercenices filie, D solidos melgorensium.
Et nutrice mee Marie CCC solidos.
Et filio eius Michaeli D solidos melgorensium.
Lego donçelle mee Ricssendi D solidos melgorensium.
Et Ricssendi de Folada C solidos.
Et Favarisse C solidos.
Et Ana de Portsez filie eius CC solidos.
Et volo ac eo induere C pauperes de tunicis, de interulis, de fomoralibus et de sabbatis.
Aliis C pauperibus jubeo dare convivium una die.
Monasterio de Beati Felicis de Cadins lego CCC solidos.
Et monasterio de Sanctis Crucibus I calicem argenti de CC solidos.
Relinquo Marguoto, si miles factus non fuerit, D solidos.
Et Ugueti de Sancto Iohanne eadem racione alios D solidos melgorensium.
Capelle Sanctis Salvatoris, que est in Montempessulanum, in domo abbatis de Aniana, C solidos quos mitantur in melioracione ecclesie.
Sancto Fermino dimitto I calicem de C solidis.
Et tabule Sancti Petri de Magalona dimitto D solidos melgorensium ex quibus ematur honor et de fructibus eiusdem honoris semel in anno reficiatur conventus.
Monasterio de Resclus dimitto I marcham argenti.
Et monachibus Sancti Genesii L solidos.
Hospitali Sancti Spiritus XX solidos, omnibus aliis hospitalibus Montispessulani unicuique X solidos.
Et unicuique ecclesiarum Montispessulani X solidos.
Et Sancte Marie de Xauleto XX solidos.
Et Sancte Marie La Bela XX solidos.
Et leprosis Pontis de Castro Novo XX solidos.
Et Sancto Salvatori de Aniana I magestatem de cera de XXX libras.
Et Vitali cappellano CC solidos ultra illud quod ei debeo.
Ecclesie Beati Johannis de Perpiniano I marcham argenti.
Hospitali pauperum de Perpiniani L solidos.
Beate Marie de Aspirano L solidos.
Beate Marie de Podio I marcham argenti.
Relinquo pro meis injuriis et delictis restituendis et pro salvenda tota predicta mea manumissione et omnia debita mea omnes fructus et redditus et proventus que in X annis completis provenient et exibunt de balneiis Montispessulani et de Esmer et de Prata de Latas, que fructus et redditus teneat ac percipiat fidelis noster R[aimundo] Arran usque ad X annos, et ex illis fructibus et redditibus persolvat meam predictam manumissionem et mea debita et restituat mea delicta, et credatur inde plano suo verbo.
Lego filie mee Matilde iure institutionis et nomine hereditatis C marchas argenti ex illis CC marchis argenti quas pater eius michi debet.
Alias vero C marchas argenti quas remanent, dimitto filie mee Perrone iure institucionis et nomine hereditatis.
Et ut ipse filie mee cum his que eis lego sint bene contente de omnibus bonis meis.
Jacobus filium meum quem habeo a domino P[etro], Dei gratia rege Aragonum, instituo heredem totius mei honoris et omnium bonorum meorum quicumque sint et ubicumque sint, et si ex illo decesserit absque legitimis infantibus, quod absit, revertatur totum Matilde filie mee sorori sue et infantibus suis legitimis.
Si vero de ipsa decesserit absque legitimis infa[nti]bus, revertatur filie mee Petrone, si maritum habuerit, et infantibus suis legitimis.
Si autem ex ea decesserit absque legitimis aut in ordine fuerint, revertatur R[aimundo] Gaucelmo de Lunello, et si ex ipso decesserat absque legitimis, revertatur R[aimundo] de Rocafolio, et si ex ipso decesserit absque liberis revertatur A[rnaldo] de Rocafolio fratri eius, et si ex ipso decesserit absque legitimis revertatur Berengario Guillelmo, et si ex eo decesserit absque liberis revertatur Berengario de Podio Sorigerio, et si de ipso decesserit abque legitimis revertatur propinquiori ex genere meo.
Hec est mea extrema voluntas quam semper inviolabiliter servari precipio quo si non valet jure testamenti valeat semper jure codicillis sive alie ultima voluntatis, et est manifestum.
Actum est hoc II nonas octobris anno Incarnacionis Domini Mº CCº XIº.
Signum + domine Marie, qui hoc testamentum fieri iussi, laudavi, firmavi testesque firmari rogavi.
Sig+num Bernardi abbatis de Sanctis Crucibus. Signum + Raimundi sacerdoti monachi. Signum Arnalli presbiteri de Aspirano. Signum Vitalis sacerdos. Sig+num Raimundi de Centranices militis. Sig+num Petri de Veruna militis. Sig+num Guillelmi Michaelis de Montepessulano.
Poncius de Ba[n]iole scriptor publicus hoc scripsit mandato domine Marie Montispessulani, et rassit et emmendavit in hac eadem linea [en blanc] et hoc sig+num fecit.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001601

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I