Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1194, octubre. Ontiñena
Alfonso II atorga la carta de poblament del lloc de Camarón [Mas de las Matas], a fur de Zaragoza i amb concessió de mercat setmanal
Arxiu de la Corona d'Aragó. Cancelleria. Registre 2. Liber Testamentorum, f. 99. Còpia del segle XIV
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de: Ana Isabel Sánchez Casabón. Alfonso II rey de Aragón, conde de Barcelona y marqués de Provenza. Documentos (1162-1196). Institución Fernando el Católico. Zaragoza 1995, document 617

In Dei nomine et eius divina gratia.
Notum sit cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Ildefonsus, Dei gratia rex Aragonis, comes Barchinone et marchio Provincie, facio hanc cartam populationis et fueri et doni.
Placuit michi bono animo et spontanea voluntate, quod dono atque concedo, ad honorem Dei et populi christiani, vobis omnibus populatoribus qui modo estis in Camarone et qui in antea ibi veneritis populare, podium quod dicitur Camaron, cum omnibus terminis, heremis et populatis, cum aquis, et silvis, et pascuis, et herbis, et garricis, planis et montibus, nemoribus et venacionibus, et cum omnibus que ad usum hominis pertinent et pertinere debent, et sicut omnia includuntur infra istos terminos subscriptos, scilicet, de illa serra de Fos Calanda de Pitarra et vadit ad vallem de Nuce, et sicut via de Alcorise exit ad Seno, et venit per illam serram de Seno et exit supra Benfigum, et includit Valipon, et sicut vadit ad connam de Xixileu et exit ad Carrum et Almanarellam, et includit Giagantam, et sicut talat et includit Petrafita et Quinque Turres, et sicut vertunt aque de Monte Labor versus Quinque Turres, et de illis molis d'Ares et de Asclum intus, et de La Lachava et de Balmana, et de Balinou et de Bel, et de Arber intus, et sicut claudit Morellum cum suis terminis, quam vobis dono et concedo quando Deus dederit illam in manum christianorum, et sicut de illis Germanellis et de Azenerola intus, cum illa canata de Berix et de Lena de Calanda, preter castrum de Boniol versus Camaronem.
Hec omnia ut dicta sunt et inclusa, sicut melius dici nominari possunt ad vestram utilitatem, dono et concedo vobis et vestro imperpetuum libere et sine omni impedimento, et sine omni contrarietate mei et meorum successorum, salvo meo meorumque successorum dominio et potestate, et fidelitate in omnibus castris et locis que infra dicta loca sunt et erunt, Deo auxiliante.
Retineo autem michi et meis ad opus illius castri de Camaron, duas melioras de terra in regativo et unum casale molendinorum et unum furnum, ubi melius michi placuerit et baiulum meum sive iusticiam.
Preterea dono et concedo vobis et vestris in perpetuum, illos bonos fueros Cesarauguste, ut vos et omnis vestra generatio et posteritas populetis et sitis ibi ad illos fueros liberi et franchi, sine omni mala voce et sine omni corrupcione, sicut melius dici et intelligi potest, ad vestram utilitatem et vestrorum successorum, et sicut melius in carta Cesarauguste continetur.
Concedo similiter vobis et vestris quod non donetis lezdam neque pedaticum de ulla vestra mercatura per totum regnum Aragonis usque Cervariam, neque ullam consuetudinem quam ullus mercator debeat dare.
Similiter concedo vobis imperpetuum mercatum in die sabbati, ita ut quicumque ibi veniat sit salvus et securus cum omnibus suis rebus in eundo et redeundo, et quod non sit pignoratus neque gravatus per totam viam per ullam querimoniam quam de illos habeat ullus homo.
Similiter concedo ut quicumque vos vel ad vestram populacionem venientes gravaverit vel pignoraverit, vel malum fecerit iuniuste, pectet michi D solidos, et clamati alios D solidos.
Similiter si aliquis habuerit querimoniam de vobis de vestris vicinis, veniat accipere directum inde in Kamarone ante meam iusticiam.
Similiter volo quod quicumque inter vos tenuerit per annum et diem, sine mala voce, domos vel alios honores habeat de cetero illos in perpetuum sine omni contradiccione, nisi tenuerit ea in comanda vel in pignore.
Signum + Ildefonsi regis Aragonis, comitis Barchinone et marchionis Provincie.
Facta carta in Ontiniana, mense octobris, sub era Mª CCª XXXIIª.
Regnante me rege in Aragone in Barchinona et in Provincia.
Stante episcopo Gombaldo in Ilerda, episcopo Ricardo in Oscha, episcopo Raymundo de Castroazol in Cesaraugusta, episcopo Iohanne Frontini in Tirasona, stante seniore Ferrando Roderici in Turoleo et in Darocha et in Calataiub et in Belxit, Tarino in Tirassona, Michaele de Sancta Cruce in Epila, Petro Cornelii in Oscha, Guillelmo de Castroaszol in Aviszaula et in Ripacurtia, Petro Cesse stante maiordomo regis.
Sig+num Berengarii de Parietibus, notarii domini regis, qui hanc cartam eius mandato scripsi cum litteris suprapositis in linea octava.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001814

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I