Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1137, agost. Barbastro
Ramiro II d'Aragó declara quin són els límits del regne d'Aragó que dóna al seu gendre el comte Ramon Berenguer IV
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Clergat. Pergamins. Carpeta 623, nº 13. Còpia del segle XIII
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició feta per Antonio Ubieto Arteta. Documentos de Ramiro II de Aragón. Zaragoza 1988, document 113

Ego Ranimirus, Sancii regís filius, rex Aragonensis, dono tibi Raimundo, comiti Barchinonensi, cum filia mea meum regnum Aragonis, totum ab integro, sicut divisit eum Sancius rex maior, avus patri mei, et sicut divisi ego eum cum rege Navarrorum Garsia Remiriz, in Pampilona, excepto illas tenenzas quas dedit Sancius supra scriptus regi Ranimiro avo meo in Navarra.
Ex parte Castella dono tibi de Hariza usque Ferrera, de Ferrera usque Tarazona; de Tarazona usque Tutela, villas et castella.
Tutellam vero adquisivit et cepit frater meus rex Adefonsus, et dedit eam comiti de Perges pro honore. Ipse autem dedit eam Garsie Remiriz, cum filia sua. De hoc, sicut melius poteris facere, facias vel cum eo convenias.
Cesaraugustam vero dedi imperatori de Castella, cum suis apendiciis, in vita sua tantum. Et fecit mihi nomenage de ea ut reddatur mihi vel successori meo post obitum suum. Quicquid enim mihi debebat facere, volo et mando ut tibi faciat. Hoc ex parte de Castella.
Ex parte vero de Navarra dono tibi de Sancta Gratia de Portu, quam pater meus rex Sancius, bone memorie, dedit Sancto Salvatori, suo monasterio, usque Biozal, cum toto Roncali, qui est honor de Rosta. Et de Biozali, sicut vadit aqua de Sarasazo et cadit in Ida. Inde vero ad pontem Sancti Martini; et de ponte Sancti Martini sicut currit Ida et dividit Navarra et Aragona, usque cadit in fluvium Aragonis. Et inde per medium pontem ad Vadum Longum. Et de Vado Longo ad Galipenzo, sicut aqua. De Galipenzo autem, sicut currit fluvius Aragonis et iungit se cum Arga et cadit in Ibero, flumine magno. Inde vero sicut currit Iber usque iam dictam Tutelam.
De Roncali namque et Alasos et Quadreita et Balterra, sic dico tibi quia dedi eas regi Navarrorum Garsie Remiriz tantum in vita sua, et fecit mihi nomenege, ut post obitum suum reddantur mihi vel successori meo. Quicquid enim mihi debebat facere, volo et mando ut tibi faciat.
Hoc dono tibi et concedo filiis filiorum tuorum qui fuerint de generatione de mea filia, in secula seculorum.
Tu vero convenís mihi, in verbo veritatis, et mitis manus tuas inter manus meas, ut non alienes neque facias alienare regnum istud quod ego dono tibi, a generatione filiorum filie mee. Nec post obitum regis Garsie Remiriz dimittas filio suo Roncal et Alasos, et Quadreita et Balterra.
Et ut in tota vita mea teneas me sicut patrem et dominum.
Tamen retineo mihi regalem dominium super omnes ecclesias regni mei, super monasterium scilicet Sancti Salvatoris Ligerensis, cui dono illam meam medietatem de illo olivare de Arasquos, propter ensem quem ibi accepi, qui fuit de Lop Iohan; et super monasterium Sancti Iohannis de Pinna et super monasterium Sancti Victoriani, et super omnes ecclesias parrochiales et proprie proprium, super Sanctum Petrum de Ciresa cum suis pertinentiis, et Pertusa et Sant Urbiz et Sancta Cecilia.
Licet regnum tradam, tamen dignitatem meam non ammito.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001823

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I