Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1176, febrer 17
Español de Castellote dóna el lloc de Nocito a l'obra de Sant Salvador de Zaragoza
Arxiu de La Seo. Zaragoza. Cartulari Menor, f. 93v
Transcripció amb variants formals, efectuada a partir de l'edició de María Luisa Ledesma Rubio. Cartas de población del reino de Aragón en los siglos medievales. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 1991, document 104

In Christi nomine et eius gratia.
Hec est carta memorie de donativo quod facio ego, Espannol de Castellot et uxor mea donna Sancia, ad illa opera sancti Salvatoris de Cesaraugusta.
Sit notum hominibus cunctis presentibus atque futuris, quod ego don Espannol de Castellot et uxor mea, nomine Sancia, cum voluntate et assensu de don Balo nostro gerno, et omnium filiorum nostrorum, videlicet don Gascon et dona Ocenda et dona Tota, libero animo et spontanea voluntate, damus Deo et ad illa opera Sancti Salvatoris et beati Valerii, pro redemptione peccatorum et salute animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, tan vivorum quam defunctorum, damus videlicet ibi unum locum ad populandum qui est inter Aylacha et Montoro, in rivo qui vocatur Godaloha, nomine Nocito.
Et damus illum in tali convenientia ut habeat suprascripta opera duas partes ibi et nos terciam; et damus illum cum omnibus suis terminis quod nos veraciter exquirere poterimus quod debet habere, et cum omnibus suis pertinentiis, quas habet vel habere potest in heremo et in popullato, videlicet in castello et in casales, terra, ortos et vineas, aquas et silvas, herbas et pascua, molendinos, furnos et nemora, totum sic ab integro, cum ingressibus et exitibus suis, damus Deo et suprascripto operi, in hoc toto quod supradiximus et in omni iure et sennoriyo duas partes per fidem, excepta ulla mala voce et nullo malo ingenio, ut habeat et possideat iure hereditario libere et absolute absque ullius hominis inquietudine vel contradictione per secula cuncta.
Et sciendum quod pro illa tercia parte, quam nos ibi retinemus, volumus in omni expensa et missione terciam partem mittere.
Testes sunt de hoc suprascripto donativo et presenti scripto qui presentes fuerunt visores et auditores: Guillem Donat, pater Raimundi abbatis, Domenico de Belgit.
Pacta carta, era Mª CCª IIIIª, IIIº decimo kalendas marcii.
Regnante Ildefonso, filio comitis Barchinonensis in Aragone.
Episcopo Petro in Cesaraugusta. Blascho Romeu senior in ea per manu regis. Ramon Per çavalmedina. Per Ortiz senior in Fontes. Petro de Araguri in Taracha. Bertran in Alchaniç. Ipse don Espannol in Castellot.
Raimundus abbas de Castellot, hanc cartam scripsit et hoc signum + propria manu fecit.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001835

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I