Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
Privilegis de Mallorca de Jaume II i Sanç I
30 de juny de 2006
Incorporem un conjunt de privilegis atorgats a la ciutat i regne de Mallorca durant els regnats de Jaume II i de Sanç I de Mallorca (1311-1324) així com altres documents de la cancelleria pontifícia, aragonesa, castellana i siciliana, continguts al Llibre de Privilegis de Mallorca redactat per Romeu dez Poal l'any 1334 (ff. 84v-115v)

1309, juliol 16. Perpinyà
Jaume II de Mallorca regula la forma com s'ha de fer la moltura en els molins de la ciutat
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 84v-85v
Transcrit el 23-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis, Ceritanie, et dominus Montispessulani, audito quod pluries fuit dicensio et questio inter molendinarios civitatis Maioricarum et terminorum eiusdem, et gentes ipsius civitatis quibus blada molebantur, super solutione multure necnon et super deductione fatienda per polveragio seu polvore, que emanat de farina cum molitur, dicensiones et questiones huiusmodi radicitus extirpantes, et tranquillitati ac concordie gentium dicte civitatis et mulneriorum eiusdem providere volentes, statuimus, et ordinamus, ac huiusmodi nostra constitutione duratura perpetuo declaramus, quod ex nunc mulnerii civitatis Maioricarum, seu habentes et tenentes molendina in civitate Maioricarum et terminis eiusdem, nunc et in futurum habeant et recipiant pro multura tam ordei quam frumenti, et omnium aliorum bladorum cuiuscumque generis fuerint vel quecumque nomine nuncupentur, sextamdecimam partem dumtaxat.
Item, quod de singulis saccis farine trium carteriarum et dimidie frumenti et ordei, et cuiuslibet alterius bladi, deducantur due libre pro pulveragio seu pulvere emananti tantum, et non plus neque minus, et de saccis in quibus fuerit plus vel minus, quam tres carterie et dimidie deducantur pro pulveragio seu pulvere ad rationem predictam duarum libre pro tribus carteriis et dimidia, proporcionabiliter et pro rata, quod hec statuimus et ordinamus servanda et tenenda omni tempore, sic quod propter paucitatem vel habundantiam, seu multitudinem aquarum non detur, nec recipiatur pro multura plus vel minus quam sexta decima pars, nec deducatur pro pulvere plus vel minus quam due libre de tribus carteriis et dimidia, et sic eadem ratione secundum magis et minus, et ad hanc rationem, et iuxta ordinationem et constitutionem istam mulnerii et domini molendinorum, tam presentes quam qui pro tempore fuerint in civitate Maioricarum et eius termino, molant et habeant molere seu moli facere quecumque blada indiferenter, tam ordeum quam frumentum et alia quocumque nomine appellentur, nec fatiant gabellam vel aliquid aliud maxinent occulte vel manifeste propter quod fiat aliqua fraus vel corruptela ad usus hanc ordinationem, et constitutionem nostram, quod si attemptare presumpserint recipiendo plus aliquid pro multura, vel deducendo pro pulvere plus quam superius est taxatum, aut aliquam maxinationem faciendo in fraudem huius nostre constitutionis, quandocumque et quocienscumque hoc contingat incurrant penam viginti solidos monete regalium Maioricarum, de quibus denuntiator seu acusator habeat terciam parttem, et nostra curia aliam terciam, et alia tercia pars aplicetur operibus minorum civitatum Maioricarum. Qua pena puniri volumus et mandamus facientes contra hanc constitutionem et ordinationem vel eam in aliquo violantes, quam publicari ac in libro curie registrari et preconitzari volumus voce preconia per civitatem Maioricarum, et ibi perpetuo observari.
Mandantes locum nostrum tenenti, vicarius, baiulis, ac omnibus aliis officialibus nostris in civitate et regno Maioricarum, presentibus et futuris, quod ordinationem et statutum huiusmodi in dicta civitate et eius terminis observent perpetuo, et fatiant ab omnibus inviolabiliter observari.
In quorum omnium testimonium et fidem, ac firmitatem, presentem cartam nostro sigillo pendenti iussimus comuniri.
Datum Perpiniani, quarto nonas junii anno Domini millesimo trecentesimo quinto.


1309, juliol 16. Perpinyà
Jaume II de Mallorca eximeix els habitants de la ciutat de Mallorca de l'impost del carnatge
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 85v-86r
Transcrit el 23-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis, Ceritanie, et dominus Montispesulani, ad instantem suplicationem nobis factam per juratis Maioricarum, nomine tocius universitatis Maioricarum, cum emptores carnagii quod consuevit dari in portione quam nobilis Nuno bone memorie habebat in Maioricarum, vexarent et affligerent illos qui dictum carnagium dare debebant, volentes exaudire dictam suplicationem et utilitati dicti universitatis providere de gratia spetiali, per nos et omnes nostros successores presentes et futuros volumus, concedimus, et remitimus vobis juratis Maioricarum, pro tota dicta universitate Maioricarum, quod dictum carnagium nunquam levetur, nec petatur in Maioricarum, per nos vel successores nostros, nec per alios, immo tota dicta universitas tam presens quam futura sit perpetuo a prestatione dicti carnagii libera et immunis, non obstante exceptione vel retentione per nos facta de dicto carnagio in instrumento franquitatum vestrarum.
Et nos vel successores nostri, vel alii, nunquam inquietabimus vel inquietari fatiemus seu permitemus dictam universitatem ad prestandum carnagium supradictum.
Mandantes baiulis, vicariis, et omnibus aliis offitialibus nostris presentibus et futuris, cuiuscumque gradus et conditionis existant, quod hanc concessionem et remissionem firmam habeant et observent, et eam fatiant ab omnibus inviolabiliter observari, si de nostra confidunt gratia vel amore.
Pro hac enim concessione, et remissione, confitemur nos habuisse et recepisse a vobis dictis juratis, solventibus pro tota dicta universitate Maioricarum, decem et octo milia solidos regalium Maioricarum minutorum monete perpetue.
In cuius rei testimonium presentem concessionem fecimus sigilli nostri pendentis munimini roborari.
Datum Perpiniani, septimo decimo kalendas augusti, anno Domini millesimo trecentesimo nono.
Constat de dictione fecimus supra scripta in undecima linea.
Ego Laurentius Plasensa, scriptor prephati domini nostri regis, ipsius mandato hanc cartam scribi feci et clausi, et subsignavi meo publico et solito sig+no.


1310, desembre 23. Mallorca
Jaume II de Mallorca ratifica la venda de l'alqueria de santa Eulàlia, pertanyent a l'hospital del mateix nom, que els jurats de la ciutat de Mallorca havien fet amb llicència seua per preu de mil lliures, i els autoritza a constituir un censal per dit preu en favor de l'esmentat hospital
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 86r-88r
Transcrit el 23-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie, et dominus Montispesulani, recognosimus vobis Bernardo de Turicella militi, Guillermo de Buadella, Guillermo de Podio d'Orphila, Petro de Quintanis, Jacobo de Valle, et Petro de Sarriano, juratis Maioricarum, quod per predecessores vestros et vos fuit a nobis supplicando petitum instanter, et pluries, ut permitteremus et concederemus vendi alcheriam vocatam sanctam Eulaliam, que est in terminis civitatis Maioricarum.
Quam alcheriam, cum pertinentiis suis, nobilis Nuno Santii recolende memorie, amore Dei pro salute anime sue dedit hospitali pauperum sancte Eulalie dicte civitatis Maioricarum.
Cuius hospitalis dictus nobilis Nuno, fundator et patronus fuit, et suo iuri patronatus nos juste successimus.
Cuius alcherie et pertinentiarum suarum venditio fieri postulata fuit oportune pro evidenti utilitate dicti hospitalis, eo quia ex fructibus dicte alcherie nichil aut modicum supererat, deductis expensis quas maximas requirebat in cultura et aliis, et ex ea precium satis pingue inveniretur ex quo poterunt emi dicto hospitali census, qui longe utiliores et fructuosiores erunt. Qua alcheria predicta, et fructus qui habebantur, et poterant, ac consueverunt ex ea haberi, et super hiis facta diligenti inquisitione vera comperta sunt per omnia ut continet supplicatio et postulatio minoratam.
Quare intendentes comoditatibus et avenientis dicti hospitalis cuius ius patronatus ad nos pertinet a priora et utiliora prospicientes concessimus ut alcheria predicta cum suis pertinentiis venderetur ex causa predicta.
Unde vos jurati predicti, de nostro beneplacito et permissu illam exposuistis, et tanquam venalem fecistis subastari per preconem publicum palam et publice ac pluries et diversis temporibus, et nulla persona inventa fuit que pro ea tantum precium offerret quantum Petrus Burguesii civis Maioricarum, qui pro ea obtulit, immo dedit mille libre realium Maioricarum minutorum.
Quarum precio sibi tanquam plus offerenti dictam alcheriam vendidistis, et tradidistis vel quasi, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, servata omni sollempnitate que in venditionibus talium rerum consuevit, et debet servari, pro ut in carta ipsius venditionis facta undecimo kalendas januarii anno presenti, subsignata per Nicholaum de Sancto Justo, notarium publicum Maioricarum et curie locumtenentis eiusdem seriosius continetur.
Idcirco dictam vendicionem de dicta alcheria, et eius iuribus et pertinentiiis ex dicta causa utili, factam de nostri licentia et permissu, habentes gratam et ratam ipsam, et obligationem pro eius evictione factam tibi et tuis de censibus et aliis emendis ex precio supradicto, per nos et nostros laudamus et approbamus, confirmamus et ratifficamus tibi dicto Petro Burgesii, et tuis perpetuo, nunc ut tunc, pro ut plenius continetur in carta venditionis predicta, et sicut melius et utilius potest scribi,dici, intelligi, et interpretari, ad utilitatem et securitatem et bonum tui dicti petri Burguesii et tuorum.
Preterea pro bono et utilitate dicti hospitalis, de spetiali gratia, et ex pacto habito in tractatu dice venditionis et ante volumus et concedimus per nos et nostros, quod ex dictis omnibus mille libre habitis pro precio dicte alcherie, vos dicte jurati aut vestri successores nomine, et ad opus dicti hospitalis ematis et possitis emere in realenco nostro in et super aliquibus prediis et bonis que non teneantur a nobis sub canone vel directo dominio census et alios redditus meliores et tuciores, quos invenire et habere poteritis pro precio dictarum mille libre, in alodio vel in rebus feudalibus, aut emphiteoticalibus, salvo in omnibus et per omnia iure et dominio eius vel eorum aliquibus vel pro quibus tenebuntur, super quibus ex certa scientia dispensamus, et licentiam damus et concedimus, non obstante constitutione seu prohibitione que cauntur, quod census vel huiusmodi bona a laycis vel dominio suo non possint in tale dominium transfferri vel amortitzari, nam huiusmodi nostra dispensatione et licentia nichil aut modicum nostro domino et iuri regio derogatur.
Qua dicta alcheria cum pertinentiis suis a posse et dominio eiusdem hospitalis translata est titulo venditionis, in ius et dominium laycorum, videlicet dicti Petri Burgesii et suorum.
Quare statuimus firmiter ac mandamus locum nostrum tenentibus, vicariis, baiulis, et aliis offitialibus nostris presentibus et futuris, quatenus huiusmodi nostram licentiam et dispensationem, et cetera omnia et singula suprascripta firma habeant et observent, et ab omnibus fatiant inviolabiliter observari.
In quorum omnium fidem pleniorem, presentem cartam nostro sigillo pendenti iussimus communiri.
Quod est actum in civitate Maioricarum, decimo kalendas januarii anno Domini millesimo trecentesimo decimo.
Testes huius rei sunt, Jacobus de Muredine, Berengarius de Sancto Johanne, Berengarius de Ulmis, Berengarius de Collo, milites, Francischus Dalmacii et Berengarius Bassa, judices dicti domini regis.
Ego Laurentius Plasensa, scriptor prefati domini nostri regis, ipsius mandato hanc cartam scribi feci et clausi, et subsignavi meo publico et solito sig+no.


1311, gener 8. Mallorca
Jaume II de Mallorca absol els habitants de la ciutat i regne de Mallorca del dret de fadiga, per tots els predis censals, drets i rendes i altres béns que tinguen pel rei, amb alguna excepció
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 88r-89r
Transcrit el 23-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie, et dominus Montispesulani, circa publicas utilitates et comoditates subditorum nostrorum iugiter intendentes, et contraria radicitus extirpari, volentes ea potissime que sunt equitati et bonis moribus obvia et in detrimentum animarum vertuntur, omnibus ad benefatiendum tribuentes exemplum, nostra liberalitate et de gratia spetiali, et privilegio nostre benivolentie, cum hac nostra carta perpetuo firmiter valitura, damus et indulgemus civibus nostris Maioricarum, et ceteris omnibus regnicolis regni Maioricarum, et insularum Minoricarum et Evisse, et aliarum adiacentium dicto regno habentibus, et qui habebunt pro tempore predia urbana, et rustica, iura, redditus, vel alia quecumque bona in quibus nos habeamus, habuerimus, et debeamus habere faticam in civitate maioricarum et eius territorio et terminis, et aliis locis regni, et insularum predictarum quecumque sint et ubicumque, quod quicumque emerit, accaptaverit, vel quocumque titulo habuerit de ipsis prediis, censibus, iuribus, et redditibus et aliis bonis.
Quorum fatica ad nos et ius nostrum pertinere noscatur, emptor vel adquisitor qui habuerit baculum fiscalem, aut fecerit empcionem vel acapitum, vel quocumque alio modo eam rem habuerit faticam inmediate habeat absque precio aliquo, et qualibet conditione reiecta.
Salvo quos nos et nostri successores, et procuratores nostri possimus nobis et ad opus nostri rem ipsam venditam, vel alio modo alienatam retinere, pro tanto seu simili precio quo fuerit vendita, vel alio modo alienata omni fraude cessante, sic quod illam nulli alii vendere aut donare possimus.
Salvo semper nobis et nostris directo dominio, laudimio et foriscapio, et in aliis omnibus iure nostro.
Hec autem statuenda et indulgenda, seu concedenda duximus, quia credimus, immo videmus esse peccatum recipere aliquid pro huiusmodi faticis, nam redundat in diminutionem valoris et precii rerum venditarum, et alienatarum, et detrimentum non modicum venditorum et alienatorum.
Mandantes tenentibus locum nostrum, vicariis, baiulis, et aliis offitialibus, qui nunc sunt et erunt pro tempore nostris, et nostrorum omnium successorum in civitate et regno Maioricarum, et insulis adiacentibus dicto regno, ut huiusmodi nostram constitucionem et gratiam perpetuo firmam habeant et observent, et ab omnibus in possessionibus et aliis bonis et iuribus in quibus faticam habemus et habuimus factenus fatiant firmiter et inviolabiliter observari,
In quorum rei testimonium presentem cartam nostra bulla plumbea pendenti iussimus comuniri.
Quod est actum in civitate Maioricarum, sexto idus januarii anno Domini millesimo trecentesimo decimo.
Testes huius rei sunt, Jacobus de Muredine, Berengarius de Sancto Johanne, milites. Et Petrus de Matis, Raymundus Plasense thesaurarius dicti domini regis, Francischus Dalmatii et Berengarius Bassa, judices eiusdem domini regis.
Ego Laurentius Plasensa, scriptor prefati domini regis ipsius mandato hanc cartam scribi feci et clausi, et subsignavi meo publico et solito sig+no.


1303, juny 21. Mallorca
Guillem Huguet lliura al consell municipal de la ciutat de Mallorca tots els drets que té a la mola d'Andraitx
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 89r-91r
Transcrit el 23-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

In Dei nomine eiusdemque matris virginis Marie.
Manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Guillermus Hugeti, non dolo, non vi, non metu compulsus, nec in aliquo circumventus, set sponte et mera liberalitate, per me et omnes meos presentes atque futuros, recognoscens adquisitionem a me esse factam a Guillermo de Sala, procuratore domini A. Dei gratia barchinonense episcopi, de mola de Andraix, cum omnibus suis terminis et pertinenciis, pro ut ipse G. de Sala michi assignaverat, et in instrumento illius adquisitionis continetur, esse impetratum seu acaptatum in detrimento omnium, et infractione franquitudinum a domino rege concessarum omnibus populatoribus et habitatoribus tocius regni Maioricarum, et in maximo dampno et gravamine, et eorundem populatorum, et eo habitantium et de cetero populandorum, quod non credebam me fecisse; idcirco gratis sive vi, et absque aliquo metu, per me et omnes heredes ac successores meos, salvo, diffinio et perpetuo remito toti universitati civitatis et tocius regni Maioricarum, et omnibus probis hominibus et habitatoribus in civitate et tota insula antedicta existentibus, tam presentibus quam futuris imperpetuum, in manu et posse Aries Yanes militis, Guillermi Dalfini, Raymundi de Clerico, Reonarch de Malbosch, Arnaldi de Olivis, et Raymundi de Cutinis, juratorum civitatis et regni Maioricarum pro domino rege, totam illam adquisitionem quam feci ab eodem Guillermo de Sala predicto, de ipsa mola de Andratx, cum omnibus suis integritatibus et proprietatibus cum instrumento, quod vero instrumentum vobis juratis antedictis nomine comunitatis antedicte de presenti trado ad faciendum quicquid volueritis.
Quicquid autem iuris rationis habeo vel debeo aut possum habere iure aliquo vel ratione in predictis, racione dicte adquisitionis, et alterius etiam adquisitionis quam feci prius ea de predicta mola de Andratx personaliter a predicto domino episcopo Barchinone, quod instrumentum tenet per me, et ipso comuniter Raymundus Astrug de Barchinona, quam adquisitionem et quicquid michi pertineat in eadem causa aliqua vel ratione, solvo, diffinio et perpetuo remitto vobis omnibus antedictis et juratis in perpetuum, cum constet michi hoc inpetrasse contra dictas franquitudinis a domino rege vobis omnibus datas et concessas, ut dictum est, cum omnibus meis iuribus, vocibus, accionibus, tam realibus quam etiam personalibus, quecumque mihi competunt aut debent vel competere possunt prout melius dici potest vel intelligi, sine enganno et sine aliquo retentu meo et meorum quem in preditis non fatio.
Revoco etiam penitus predictam adquisicione, et eam penitus infirmo, et volo quod de cetero nullam obtineat firmitatem, nec possim ego vel mei possint aut aliqua alia persona nomine nostri vel ratione possit contra predicta in aliquo venire, nec etiam uti dictis instrumentis adquisitionum de predicta re a me feceris vel de aliquibus que in eisdem continentur alicubi ullo tempore contra vos, vel contra aliquas alias personas.
Item, promito vobis juratis antedictis nomine tocius comunitatis civitatis, et tocius insule antedicte bona fide sine enganno, quod statim cum habere potero predictum instrumentum adquisitionis huius rei quam feci personaliter in Barchinona ab eodem domino episcopo Barchinone, reddam vobis et mittam in posse vestrum nomine dicte comunitatis sine elongatione aliqua, et sufismate aliquo utrum sit factum nomine mei vel alterius cuiuslibet persone, et si forte habere vel recuperare illud instrumentum non potero, promitto vobis omnibus et singulis quod aliquo tempore per me vel per aliquam aliam personam non utat illo instrumento dicte adquisitionis vel de aliquibus que continuantur in eodem instrumento, immo revoco instrumentum illud dicte adquisitionis, et ipsam eandem adquisitionis sit deinde nullius momenti, nec michi vel meis possit aliquo tempore prodesse, vel vobis in aliquo obesse, super premissis scilentium perpetuum inponendo.
Promitto etiam vobis omnibus et singulis presentibus et futuris nomine dicte comunitatis, quod nullam cessionem, donationem vel machinationem aliqua feci de predictis vel parte istorum, vel de cetero fatiam vel fieri fatiam, dicam vel fatiam per me vel per alium aliquid contra hec quo minus hec absolutioni spontanee et me facta, in suo robore permaneat et existat perpetuo duratura, quod si forte feci vel de cetero fatiam, nullam obtineat firmitatem.
Et ut melius hec omnia prescripta a me compleantur ut supradictum est, gratis et ex certa sciencia super vi juro in Deum et super sancta quatuor euvangelia manibus meis corporaliter tacta, hec omnia predicta et singula rata et firma habere nec in aliquo contravenire iure aliquo, racione, arte, vel ingenio, sic Deus me adjuvet et hec sancta quatuor euvangelia coram me ponita.
Et ne ego possim vel aliqua persona possit contra predicta vel aliquid horum predictorum in aliquo venire, ex certa scientia renuncio spetialiter dictis adquisitionibus sive acapitis, et omnibus instrumentis inde factis, et de cetero faciendis, et omni alii iuri consuetudini et constitutioni pro me in hoc facientibus, conpetentibus etiam et competituris ut melius dici vel intelligi sine aliqua fraude.
Actum est hoc in Maioricarum, XIº kalendas julii anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo [sic] tercio.
Sig+num Guillermi Hugeti, qui hec omnia laudo, concedo, firmo, et juro.
Huius rei testes sunt, Roberto de Pulcrovicino, Arnaldus Arnaldi vicarius, Petrus Ros, Bernardus Dalmatii, Pascalis de Monte Acuto, Petrus Rabassa junior, Guillermus de Piraria, Berengarius de Cumba, Bernardus de Cardona, Burgues de Sabadel, Berengarius de Villafrancha, Arnaldus de Ylerda, Guillermus de Ulascrosa, Petrus de Faro, Perronetus Rabassa, Petrus Bucheti, Fulanus Sabater, Bernardus de Montepesulani, Valentinus de Turribus, Guillermus de Rubi, Petrus Romei, Bernardus Picherius, Guillermus de Sala, Jacobus de Granata, Berengarius de Sancto Petro, Raymundus de Valguarnera, Raymundus de Munter, Bernardus Rotundi, Bernardus de Fonte, Petrus Raymundi, Porter de Gerunda, Raymundus Spectator, Johannes de Costa, Guillermus de Oliveres et Johannes Saio.
Signum + Bernardi de Artes, notarii publici Maioricarum qui hoc scripsit, cum litteris dampnatis in linea VIIª ubi dicebatur "dicte", die et anno prefixis.


1231, setembre 29. Lleida
Jaume I permuta el feu del regne de Mallorca pel comtat d'Urgell, que pertany a l'infant Pere de Portugal
Arxiu de la Corona d'Arago. Barcelona. Cancelleria reial. Pergamí 438 de Jaume I
[Huici-cabanes, 1976, nº 159]

Manifestum sit omnibus, quod ego infans dompnus Petrus, consulte et ex certa scientia ac spontanea voluntate, per me et omnes successores meos, cum presenti carta dono, absolvo, et diffinio vobis, dompno Jacobo, Dei gracia regi Aragonum et regni Maioricarum, comiti Barchinone et dompno Montispesulani, et vestris successoribus in eternum, totum comitatum Urgelli cum terminis et pertinenciis suis, et cum omnibus que pertinent ad eundem vel pertinere debent liberum scilicet et quietum, et totum ius quod in eo habeo vel habere debeo racione donacionis vel legati illustris dompne Aurembiaix, quondam comitisse Urgelli, sive ex testamento suo sive alio quolibet ullo modo.
Ita quod ab hac die in antea in qua hec presens scribitur carta, totum predictum comitatum et totum ius quod in eo habeo vel habere debeo, cum omnibus que pertinent ad eundem vel pertinere debent, habeatis causa donaciones inter vivos et causa proprietatis, cum omni pleno iure et potestate, perpetuo, ad habendum et ad omnes vestras et vestrorum voluntates, sine omni nostra nostrorumque retencione, quam ibi vel in eo non facio ullo modo, excepto iure quod predicta comitissa habebat in valle Oleti, quod mihi retineo sicut in testamento illud mihi concessit.
Nos itaque Jacobus, rex predictus, per nos et successores nostros, recipientes hanc donacionem comitatus Urgelli a vobis, illustri infante dompno Petro, donamus, concedimus et laudamus vobis, ad habendum et tenendum integre, diebus omnibus vite vestre, totum regnum Maioricarum, cum pertinenciis suis et cum omnibus que pertinent ad eundem, cum exitibus et redditibus quos ibi habemus et habere debemus, et in insula quoque Minoricarum, per terram scilicet et per mare.
In hunc scilicet modum quod regnum Maioricarum et insulam Minoricarum, cum omnibus que pertinent ad easdem teneatis in tota vita vestra, per nos et successores nostros, in feudum et ad consuetudinem Barchinone, et faciatis inde nobis homagium, et donetis potestatem de omnibus castris, iratus et paccatus, quandocunque nos voluerimus, et faciatis inde pacem et guerram per nos et successores nostros de christianis et de tota Andalucia.
Et post mortem vestram habeant successores vestri, quod vobis elegeritis, terciam partem tocius terre nostre in insulis supradictis, et omnium exituum et reddituum ipsarum, que scilicet proveniunt vel provenerint omni tempore per terram et per mare. Et ipsi successores vestri teneant ipsam terciam partem in feudum per nos et nostros successores in perpetuum, ad consuetudinem Barchinone, et donent nobis potestatem de castris, et faciant per nos et successores nostros inde pacem et guerram de christianis et de Andalucia.
Retentis nobis integre almodayna in civitate Maioricarum et duobus castris, Olorone scilicet et Polencia.
Alia vero omnia, cum omni senioratico et integra jurisdiccione ad nos vel nostros libere revertantur.
Concedimus insuper vobis, quod ordinetis et disponatis libere, prout vobis videbitur expedire, de possessionibus omnibus et honoribus et statu insularum predictarum, salvo dominio nostro et nostra fidelitate.
Stabilimenta autem et ordinamenta que inde feceritis, rata sint semper et firma, tanquam si a nobis specialiter essent facta, et promittimus vobis per nos et successores nostros nunquam contravenire.
Preterea si alia castra de novo, preter illa que dicta sunt, edificaveritis in insulis supradictis, liceat vobis hoc facere, et quod teneatis ea vos et successores vestri in perpetuum, per nos et nostros, ad consuetudinem Barchinone, et quod detis inde potestatem nobis.
Et quod habeamus nos et nostri duas partes exituum et redditum de unoquoque castro post obitum vestrum, et vos et successores vestri terciam partem, ad vestram vestrorumque voluntatem, tam per terram quam per mare.
Preterea concedimus vobis, quod possitis emere possessiones militum et baronum et religiosorum, de quibus possitis facere omnes vestras voluntates vos et vestri, salvo senioratico et jurisdiccione ac iure nostro.
Denique promittimus bona fide et sine enganno, vobis dare et facere iuvamen et auxilium et valenciam et deffensionem et retencionem predicti regni et insularum, contra omnes homines, et promittimus vobis hoc attendere et complere, prout superius continetur, sub sacramento vobis a nobis prestito corporaliter, et sub homagio quod inde vobis facimus ad forum Aragonie.
Et ego infans dompnus Petrus, facio vobis homagium ore et manibus ad consuetudinem Barchinone, pro supradictis omnibus attendendis et conservandis, et iuro omnia supradicta et singula per me et successores meos perpetuo vobis et successoribus vestris fideliter observare.
Datum apud Ilerdam, III kalendas octobris anno Domini M. CC XXX primo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Bg. episcopus Ylerdensis; frater B. abbas Sanctorum Crucum; frater G. de Cervaria, frater P. Cendre ordinis predicatorum, frater B. de Castro Episcopali, Ato de Focibus majordomus Aragonum, Rodericus de Liçana, Blascus Maça, Sancius de Orta, Rodericus Eximini de Lusia, Petrus Maça, Bernardus de Rocaforte, Garcia de Orta, P. Petri justicia Aragonum.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis, pro G. de Sala, notario suo, hanc cartam scribi fecit, loco die et anno prefixis.


1305, setembre 14. Messina
Frederic III de Sicília atorga als habitants del regne de Mallorca les mateixes franqueses per a comerciar amb els sicilians, que les que havien estat signades recentment entre els reis d'Aragó i de Mallorca, amb algunes salvetats que s'indiquen
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 91r-92v
Transcrit el 23-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Fridericus tercius Dei gratia rex.
Nexus sanguinis et debite naturalitatis affectus expostulant intuitu et contemplatione consanguini eorum, et precipue quos proximior sanguinis unitas maiori teneritudine reddit amabiles, eorum fidelibus libertates et dona conferri.
Attendentes igitur quanta sanguinis unitate astringimur, serenissimo principi domino Jacobo illustri regi Maioricarum, comiti Rossilionis et Ceritane, et domino Montispesulani, karissimo patruo nostro, quem diligimus et reveremur ut patrem, et considerantes quod si fideles suos inmunitatibus et honoribus ampliamus humane legis, nec munus regalis munificencie debitam exercemus ad eius rogatorias litteras noviter nobis missas, sin autem contemplatione honoris civibus civitatis sue Maioricarum fidelibus suis, exclusis romanis, januensibus, lombardis, provintialibus, tuscis, venetis, pisanis, et habitatoribus insule nostre Sicilie, et insularum ei adiacentium, qui se cives id dicte civitatis Maioricarum dicerent, et pro maioricanis se distringerent, sub infrascriptis forma et modo de liberalitate mera et speciali gratia concedimus et donamus infrascriptas libertates, inmunitates et gratias, in mercationibus et negociationibus eorundem mercibus et rebus eorum licitis et premissis, que olim infra menses julii prime indicione secundo preterite, per serenissimum principem dominum Jacobum, nunc Aragonum et tunc Sicilie, regem illustrem reverendum et karissimum fratrem nostrum barchinonensibus, in mercatonibus et negociationibus eorundem mercibus et rebus eorum licitis et permissis concesse fuerunt, quibus libertatibus et immunitatibus predicti cives Maioricarum, a primo septembris proximo future, quinte inditione, in antea libere gaudeant et utantur, videlicet quod cives predicte civitatis Maioricarum exclusis inde predictis romanis, januensibus, lombardis, provintialibus, tuscis, venetis, pisanis, et habitatoribus dictarum insularum, qui se cives predicte civitatis Maioricarum dicerent, et pro maioricanis se distringerent in mercatonibus et negociationibus eorum consuetudinem predicte insule nostre Sicilie, fatiendis de mercibus et rebus eorum licitis et permissis, in terris et locis tocius predicte insule Sicilie, intrando, stando, et exeundo, sint liberi et inmunes, salvo quod de predictis mercibus et rebus eorum aliunde quam de predicta civitate Maioricarum per eos in predictam insulam Sicilie, deferendis pro dirictu curie novis statutis omnibus remissis eisdem, et duabus partibus iurium antiquorum de tempore illustris quondam domini regis Guillermi secundi dive memorie eis de gratia relaxatis, solvant terciam partem tantum ipsorum iurium antiquorum prout per cives predicte civitatis Barchinone, ratione predictarum inmunitatum dudum eis per predictum dominum fratrem nostrum [sicut] prescribitur concessarum, ius ipsum de privilegio predicte concessionis et gratie exhibere consuevit et debet.
De mercibus autem et rebus eorum licitis, et premissis ferendis per eos a dicta civitate Maioricarum, in Siciliam, quilibet mercator civis Maioricarum solvat tantummodo cabellotis seu credenteriis cabellarum, doanarum maris, terrarum et locorum eiusdem insule Sicilie, videlicet ad quas eos cum eisdem rebus et mercibus primitus ampliare contigerit, et eas ibidem exhoneraverint, sive in toto vel in parte ipsas vendiderint slinsfarum auri unum valentem tarenos auri octo, pondi generalis.
Si vero predicti mercatores vendita in eisdem terris aliqua parte ipsarum mercium, reliquam partem earum vellent a predictis terris extrahere deferrendam alio ad vendendum, volumus quod predicto slinfaro per quemlibet eorum propria soluto cabellotis seu credenteriis dohanarum maris, terrarum, et locorum ipsorum in quibus eas exonerabunt, et in parte venderent easdem a terris eisdem per mare vel per terram libere absque iure dohane possint extrahere, et deferre ad loca quelibet ad vendendum, quodquod constito cabellotis dohane maris, illius terre ad quam reliquam quantitatem mercium predictarum detulerint, si per mare vel cabellotis dohane ipsius terre si per terram merces ipsas intromitti contigerit, per patentes litteras seu apodixas mercatoribus ipsis factas per doanerios illius terre ad cuius portum primo declinaverint, et in ea fatient venditionem certe parte mercium earundem, quod de predicto slinfaro sit eis integre satisffactum.
Predicti cives partem restantium mercium deferendam per eos ad terram eamdem libere vendant, et predictis cabellotis doanarum nichil propria solvere teneantur, cum velimus quod non nisi semel pro iure ipso solvere depellantur.
De ponderatura autem mercium que venduntur ad cantarium solvere debeant usque ad grana duo et medium, et non plus.
Pro rixa vero et mensuris prout predictos cives Barchinone, ius ipsum de predicta gratia et concessione debetur solvere teneantur.
De mercibus etiam et rebus eorum licitis et premissis per eos extrahendis de partibus terris et locis predicte insule Sicilie, alio deferendis solvant ius quod per predictos cives Barchinone, de privilegio predicte concessionis et gratie exhiberi consuevit et debet.
Omnes vero predicti cives Maioricarum in omnibus partibus dicte insule Sicilie sint salvi et securi in personis et rebus eorum sani, et naufragii, et non impediant personaliter vel realiter pro obligatione alterius vel offensa.
Ad huius autoritate nostre concessionis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium eis exinde fieri et parvo sigillo nostro secreto pendenti iussimus communiri.
Datum Messane, anno Dominice incarnationis Mº trecentesimo quinto, mense septembris, quarto decimo eiusdem quarte indicione.


1310, juny 8. Sevilla
Ferran IV de Castella atorga carta de franquesa a los els habitants de la ciutat i regne de Mallorca, perquè puguen portar les seues mercaderies lliurement per tots els estats de la seua corona
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 93r-94v
Transcrit el 24-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Don Ferrando, por la gracia de Dios rey de Castiella, de León, de Toledo, de Galitia, de Sivilla, de Córdova, de Murçia, de Jahén, del Algarbe, e sennor de Molina.
A vos don Gisberte, bisconde de Castiel Nuevo e mío almirante maior de la mar, ho a qual otro quier que sea mío almirante maior, e al capitán e a todos los comitres, cossarios, e nutxeles, e proeles, e alieres, e maestres de las naves, e a todos los otros omes de mar de todo lo mío senyorío, e a todos los otros aportalados de la mar e de la tierra, que esta mi carta viredes, salut et gratia.
Sepades que.l mutxe honrado don Jasmes, mio thío, por la gratia de Dios rey de Mayorguas, e conde de Rossillón, e de Cerdanya, e sennor de Monpesller, me enbió dizir por su carta, de como los sus mercadores de Mayorgas, e de les otras sus tierras, ressibieron grandes dannos e párdidas estos tienpos passados, por la guierra que él ovo con los moros de Túneç e de Bugía, e de Tremeçén, e por la guierra que io ove con Granada, pur que non fueron osados de hir a estes tierres de moros, onde ellos avían grand provetxo e todo su regno, por rasón de les mercaduríes que corríon de las unas tierras a les otras.
E agora que.l fiçieron entender que yo que quería començar guierra contra el rey de Granada, e contra el rey Aborrabe, e contra los moros de la Barbería, e porque los mercadores de las sus tierras an grand trianssa en estes tierras sobraditxes de moros, e con ellos an sus mercaduríes, enbióme rogar mutxe affincadamiente, que toviesse por bien e enbiasse mandar a las mis jentes, e a todos les otros aportellados de míos regnos, de la mar e de la tierra, que dexassen passar en salvo a los mercadores de las sus tierras, com todos sus mercaduríes, a las tierres sobraditxes de moros, e que non conssintisse que neguno les faga enoyo nin enbargo, nin mal a ellos nin a ssus navíos, nin a ssus lennos, nin a ssus naves, a ssus mercadurías, nin a otros ningunes de sus cosas, ca ellos non levarían nin passarían a los moros armas, nin naves, nin ferro, nin lenno, nin madera, per a fezer navíos, nin les levarían otra cosa vedada, salvo ende sus mercaduríes e cosas quelles pertaneschan por privillegio de la higleya de Roma que lles es atorgado por la conditión de la tierra.
Et otrossí me enbió a rrogar con don Remón de Granario, su fiel omne, que me troxo su carta de creençia que los mercadores moros e judíos de las ditxas tierras de los moros, puedan hir en salvo con sus mercaduríes a las tierres del ditxo rey de Maiorgues, e de aquestes mismas tierras, que puedan tornar otrossí en salvo a las sus tierras, con lo suyo en navíos o en lenyos de las ientes del rey de Mayorgas, en manera que non pueda dellos venir danno.
Et io sobresto todo quel ditxo mutxo honrado rey de Mayorgues me enbió rogar mutxo affincadamiente, ove mi acuerdo sobrello con la reyna donna Costançia mi muger, e con el infante don Pedro mío hermano, et con ricos omnes e cavalleros de la frontera, e con otros omnes bonos de mar, que eran conmigo, et catando quantes bonos debdes la casa de Aragón ovo e a con la casa de Castiella, et otro sí catando el debdo quel ditxo rey de Mayorgues a conmigo, por que es mi voluntad d'el ajudar e de querer su pro e su honra, e faser mutxo bien e mutxa merssed a los de las sus tierras, que venieren a míos rengnos por mar o por tierra, tove por bien de conplir todo ésto que ditxo es, que me enbió rogar.
Et reçibo en mi guarda, en mi comienda, e en mío deffendimento, a todos aquellos mercadores que venieren de las sus tierras a las mías, a e todas sus cosas por mar o por tierra.
Et por esta mi carta los asseguro que los empare e los defienda, e a ellos e a todos lo suyo, e que non conssienta que ninguno en mío senyorío les faga fuerça nin tuerto nin mal, nin les sea tomado lo suyo contra su volentat, porque vos mando a cada unos de vos, así en la mar commo en la tierra, que por guierra que io aya con el rey Aborrabe, e con el rey de Granada, o con los moros de la Barbaría, que dexedes passar en salvo a los mercadores de las ditxas tierras del rey de Mayorgues a las ditxas tierras de los moros, a hida e a vanida, en naves o en lenyos, on navíos, con todas sus mercaduríes, et con todas las otras sus coses que levaren, que non ssean vedadas, por el previlegio de la yglesia, segundo ditxo es.
Et otrossí vos mando que los mercadores moros o judíos de las ditxas tierras de los moros, que los dexedes passar e hir en ssalvo, con todas sus mercaduríes, a las tierras del ditxo rey de Maiorgas. Et otrossí que puedan tornar en ssalvo d'estes mismes tierras a las sus tierras, en navíos o en lenyos de las jentes del ditxo rey de Mayorgas, e quelles non fagades mal, nin danyo, nin les tomedes lo suyo.
Et mando vos que guardedes todo ésto que ditxo es, e que lo cumplades en la manera que ditxa es, et que non passedes contra ello en negún tiempo, por ninguna manera, ca qualesquier o qualquier que contra ésto passassedes o passaredes, avíedes mi hira, e a petxar miedes en pena mill onças de oro, e a ellos todo el danyo doblado, e de más a los cuerppos, e quanto oviéssedes me tornaría por ello, como aquellos que crebanton fe e segurança de su senyor natural, e passen contra él su mandamiento.
E d'esto les dí esta mi carta, en que escribí mi nombre con mi mano, e mandéla seellar con mi seello de plomo.
Dada en Sevilla, otxo días de junio, era de mill e tressentos e quaranta e otxo anyos.
Yo el rey don Ferrando.


1334, març 13. Sevilla
Alfons XI de Castella atorga salvaguarda als mercaders del regne de Mallorca per tots els estats de l
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 93r-96r
Transcrit el 24-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Este es translado de una carta de nuestro senyor el rey sseellada con ssu sseello de plomo, la qual carta dise en esta manera:
Sepan quantos esta carta vieren, commo nos don Alffonço, por la gratia de Dios rey de Castiella, de Toledo, de León, de Galisia, de Ssevilla, de Cuérdova, de Murçia, de Jahén, del Algarbe, e sennor de Viscaya, e de Molina, por rasón que nos oviemos dado nuestra carta de seguramiento a los mercadores catallanes que vinienssen al nuestro sennorío, con sus mercadurías, sobresto vino ante nos Pero Tarín, conssol de los catalanes, de los sennoríos de los reyes de Aragón, e de Maiorcas, et querellaron senes e dixeron que ssobre el ditxe asaguramiento que de nos tenían, que Alffonço Juffré de Tanoyro, nuestro almirante, que avía prendado e tomado a algunos de los ditxes mercadores una quantía de morabatins por querella que dise que a de algunos omnes de los sennoríos de los reyes de Aragón e de Maiorcas.
Et por esta rasón que reçelavan mutxos mercadores, e catalanes, e maestres de naos, e de otros baxeles, de banir en Ssevilla e en los otros logares de nuestros regnos, e de passar por la nuestra mar, et pidieron nos merçed que les mandássamos guardar el ditxe asseguramiento.
Et nos veyendo que es nuestro sserviçio e aquerentamiento de las rentas de la nuestra aduana de Ssevilla, e pro de los otros logares de nuestros regnos, mandamos oir el pleyto que es entro los ditxos mercadoras, e el ditxe almirante sobresta rasón, por que ellos aian complimiento de deretxo.
Et tenemos por bien, e mandamos que todos los mercadores catallanes, e maestres de naos e de otras navíos, de los sennoría de los ditxos reyes de Aragón, e de Maiorcas, vayan e viengan, e passen por mar e por terra, e estén salvos e seguros con ssus cuerpos e con ssus navíos, e con ssus averes e ssus mercadorías que troxieren en Ssevilla, e en todos los otros logares e puertos e mares de nuestros regnos, en pas e en guerra, e que sse vayan cada que quissieren con ssus cuerpos e con ssus averes, e con ssus navíos, e ssus mercaduríes, ssalvos e sseguros.
Et que non reçiben mal nin danno en ssus cuerpos, nin en ssus averes, nin en ssus navíos, nin en ssus mercadorías, por guerra que acaesca d'aquí adalante entre nos en los reyes de Aragón e de Maiorcas, nin per prendas, nin por tomas que acá estiesen entre las gientes del nuestro sennorío, e los catallanes e gientes de los sennoríos de los ditxos reyes, en qualquier manera d'aquí adalante, ellos viniendo con ssus mercadorías e pagando los nostros derietxos, segúnt los deven pagar.
Et mandamos por esta nuestra carta, a qualquier adelantado que por nos fuere en la frontera, e a los alcalles, e al alguasil, e a los veyente e quatro cavalleros e omnes buenos que an de veser ffaçienda del conçeyo de la muy noble cibdat de Ssevilla, que agora sson o sserán d'aquí adelante. Et al nuestro almirante de la mar que agora es o será d'aquí adelante; et a todos los otros alcalles, jueçes, justiçias, marinos, alguaçiles, maestres de las órdenes, priores, comendadores e ssoscomendadores e almoxariffes, e a todos los otros officiales e aportellades de las villas, e de los logares de todos los nuestros regnos, e a qualquier e a qualesquier d'ellos, a quien esta nuestra carta fuere mostrada o el traslado d'ella, ssignado de escreván público, que guarden e anparen e deffiendan a los ditxos mercadores catalanes e maestres de naos, e de los otros navíos de los ditxos sennoríos de los reyes de Aragón, e de Maiorcas, e a todos ssus averes e ssus mercadorías.
Este nuestro saguramiento que les nos ffaçemos, e que los non passen contra él en ninguna manera, et non ffagan ende al, so pena de la nuestra merçed, e de mill moravadís de la moneda nova a cada uno. Et demás, ssi lo assí non cupliessen todo el danno e menescabo que los ditxos catalanes e gientes de los ditxes ssenoríos por esta rasón reçibiessen de lo ssuyo gelo mandaríamos pechar toto doblado.
Et ésto les mandamos dar esta nuestra carta, sseellada con nuestro sseello de plomo.
Dada en Ssevilla, treçe días de março era de mill e tressentos e ssetenta e dos annos.
Yo Pero Fferrandis la ffís escrevir por mandado del rey.
Alffonço Gomis, Rodrigo Rodrígues. Vt. Johan Alffonço.
Este translado ffué conçertado con la carta ssobreditxa, onde ffue ssecado ante los escrevanos de Ssevilla, que lo ffirmaron con ssus nombres en testimonio, en dies e ssey días del ditxo mes e de la era ssobraditxa.
Yo Pero Periç, escreván de Ssevilla, escreví este translado de la carta ssobraditxa, onde ffue sacado e sso testes.
Yo Estevan Periç, escreván público de Sevilla, fis escrivir este translado de la carta sobraditxa, e mío sig+no y fis, e en la carta sobreditxa, onde ffué ssacado e sso testes.


1339, maig 1. Valladolid
Alfons XI de Castella atorga carta de franquesa per tots els seus estats, al mercaders del regne de Mallorca
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 96v-98r
Transcrit el 25-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Este es translado de una carta de nuestro sennor el rey, sseellada con ssu sseello de çera en las espaldas, que diçe en esta manera:
Don Alffonço por la gracia de Dios rey de Castiella, de Toledo, de León, de Galliçia, de Ssevilla, de Córdova, de Murçia, de Jahén, del Algarbe, e ssennor de Viscaya e de Molina.
A vos Alffonço Juffre de Tanoyro, nuestro almirante mayor de la mar e guarda mayor de nuestro cuerpo, salut.
Commo Aquel de quien mutxo fiamos, façemos vos ssaber que.l rey de Maiorcas, e la companhýas de los mercadores catalanes que vienen a la çibdat de Ssevilla, e a las otras villas del nuestro sennorío nos enviaron deçir, que an reçebido e reçiben de vos mutxos agraviamentos, en mutxas maneras, ssennaladamiente qu'els preyndades, e los tomades las mercaderías que traen ssobre mar por ffuerssa, sin raçón e sin deretxo commo non devedes.
Et otrossí, que viniendo de Mallorcas una carraca, a Cális, carragada de vino e de otras mercaderías, que vos con la nuestra fflota, que la feçiestes tornar a Gibbaltar, e que la tenedes por ffuerça ssin deretxo.
E que avedes tomado e tommades de la ditxa carraca de lo vino e de las otras coças que hi venían, e otros mutxas agravios qe nos enviaron querellar que reçiben, e an reçibido de vos. Et por esta raçón que non oçan venir a la ditxa çibdat otras carracas e navíos, que querían hi vanir con mercaderías. Et que pierden e menoscaban mutxo de lo ssuyo les ditxes mercadores.
Et otrossý que sse menoscaban mutxo de las nostras rentas.
Et el ditxo rey enbiónos rogar, e los ditxes mercadores enbiaron nos pedir merçed que les ffeçiéssemos ende aver conplimiento de deretxo.
E almirante, bien ssabedes vos que devedes anparar e deffender con la nuestra flota e guardar todos los mercadores que vinieron per la mar a Ssevilla e a los otros logares de nostres regnos, e non enbargarles nin contrallarlos, nin preyndarlos, nin les devedes tomar las mercaderías, nin ninguna de las cosas que traxieren, ka ssería desploblamiento de la dita çibdat, e baxamiento de las nuestras rentas e quebrantamiento de las cartas e de los previlleyes de asseguramientos que ellos an de los reyes onde nos venimos, e de nós.
Porque vos mandamos almirante, assí commo de vos ffiamos, que d'aká adelante que anparedes e deffendades a los mercadores catallanes de las companyhias de la ditxa çibdat de Ssevilla, e a les mercadores que vinieren con ssus mercadorías a la ditxa çibdat e a las otras villas del nostro sennorío.
E que non peyndredes nin tomedes a los mercadores, nin a las compaynhias del rey de Mallorcas ninguna coça de los ssuyo, nin les ffagades ffuerça nin tuerto nin otra mal ninguno, sin raçón e ssin deretxo.
Et ssi algo los tenedes tomado, ho prendrá do, que gelo entreguedes luego.
Et otrossí, que'ls fagades luego dar e entregar la ditxa carraca, e todas las otras coças que en ella vanían, o que'ls dedes la quantía que podía todo valer, en manera porque ellos ayan emienda e complimiento de deretxo de los males e dannos que de vos an reçebido, ka bien ssabedes vos que muy complidamiente vos mandamos pagar todo lo que ffue manester pera el armada de la fflota.
Pero ssi alguna demanda entendedes aver contra ellos, enbiad nos lo mostrar, e nos façer vos hemos ende aver complimiento de deretxo.
E non ffagades ende al, sso pena de la nuestra marçed.
Et de commo vos esta nuestra ffuere mostrada e la cumplierdas, mandamos a qualquier escreván público, que pera ésto ffuere llamado, que de ende al, omne que vos la mostrare, testimonio ssignado con ssu ssigno, por que nós ssepamos en commo complides nuestro mandato.
Et non ffaga ende al, ssola ditxa pena, e del offiçio de la escrevanía la carta leýda d'agela.
Dada en Valadolit, primero día de mayo Era de mill e treçientos e ssetenta e VII aynos.
Yo Pero Ferrándis, la ffís escrevir por mandato del rey Johan Alffonço, Sanxo Sançís. Vt. Johan Alffonço.
Este traslado ffué conçertado con la carta ssobre ditxo, onde ffué ssacado antes los escrevayos de Ssevilla, que lo ffirmaron de ssus nombres en testimonio, en veynte e sseys días de mayo, Era de mill e tressentos e ssetenta e VII anyos.
Yo Lope Fferrándis, screván de Ssevilla, escriví este traslado, e conçertélo, con la carta ssobre ditxa, onde lo ssaqué e sso testigo. +
Yo, Johan Ssancçís, escriván de Ssevilla, fo testes d'este traslado e ví la carta onde ffué ssacado. +
Et yo Johan Garçía, escrivano público de Sevilla, ffiç escrevir estre traçlado, e ví la carta ditxa onde ffué ssa[ca]do, e pus en el mío ssig+no, e so testigo.


1317, març 28. Barcelona
Jaume II d'Aragó ordena al batlle general del regne de València que respete els privilegis concedits als habitants regne de Mallorca pel seu avi el rei Jaume I, relatius e l'exempció de lleuda i altres drets reials
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 98r-99r
Transcrit el 25-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Valentie, Sardinie et Corcisse, comesque Barchinone ac sancte romane ecclesie vexillarius, ammiratus et capitaneus generalis.
Ffideli scriptori nostro Fferrario de Cortilio, baiulo regni Valentie generali. Salutem et gratiam.
Licet per aliam litteram nostram vobis mandavissemus, quod quoscumque navigantes per maria regni Valentie supradicti, qui dicerent se fore de Maioricarum, nisi ostenderent privilegium franquitatis, aut transsumptum autenticum, eiu[s]dem compelleretis seu compelli faceretis, ad dandum et solvendum lezdam et alia iura nostra.
Quia tamen nunc tam per litteras quam per nuncium illustris regis Maioricarum audivimus, quod occasione dicte nostri mandati, plures ex mercatoribus regni Maioricarum, ad alias partes habentes propositum navigandi, set propter fortunam temporis, atque maris applicantes et venientes contra eorum voluntatem ad portus et maria regni Valentie predicti agravantur, et non modica sustinent detrimenta, eo quia ostendere nequeunt privilegium franquitatis, aut translatum autenticum ex eodem, nunc super eo aliter, et taliter duximus ordinandum, quod originale privilegium concesse per illustrissimum dominum regem Jacobum, felicis memorie avum nostrum hominibus habitantibus, et habitaturis in civitate et regno Maioricarum vobis hostendatur, vosque privilegium upsum fatiatis in libro vestri offitii registrari, nec ulterius a mercatoribus civitatis et regni predicti Maioricarum petatis illud noobis ostendi, vel transssumptum publicum de eodem, set teneantur vobis ostendere litteram baiuli civitatis predicte Maioricarum, eiusque sigillo sigillatam, per quam dictus baiulus certifficatus a juratis civitatis ipsius asserat, et vobis fidem faciat illum esse de civitate vel de regno Maioricarum, qui vobis ipsam litteram presentabit, et gaudere voluerit privilegio antedicto.
Verumtamen quia facile contingere posset quod aliqui mercatores civitatis et regni predicti, qui absentes inde sunt, et erunt antequam ad eorum noticiam nostra perveniat ordinatio supradicta, venirent cum vasis et mercibus suis ad maria seu portus regni nostri Valentie predicti, nec vobis ostendere possent litteram baiuli supradicti, ut per nos existit noviter ordinatum, volumus quod huiusmodi mercatores leudam quod eorum mercibus solvere non cogatis, iuxta mandatum per nos vobis factum, de quo supra fecimus mentionem, set receptis fideiussoribus sufficientibus, aut pignoribus ab eisdem prefigatis eis tempus competens, infra quod litteram predictam a dicto baiulo civitatis et regni Maioricarum obtinuerint, et ostenderint eam vobis, quam si infra tempus ipsum vobis ostenderint, absolvatis fideiussores et pignora supradicta, aliter recipiatis iura nostra, pro quibus ab eis fideiussores vel pignora receperitis pro premissis.
Quare vobis dicimus, et mandamus quatenus amodo in exactione leude et aliorum iurium nostrorum a mercatoribus civitatis et regni Maioricarum, vel in observatione privilegii franquitatis eorum vos habeatis, et alios offitiales nostros qui vobis subsunt in dicto regno Valentie, haberi fatiatis iuxta ordinationis nostre prescripte seriem et tenorem.
Datum Barchinone quinto kalendas aprilis anno Domini millesimo CCCº septimo decimo. Sigillatum.


1323, agost 3. Barcelona
Jaume II d'Aragó ordena al batlle general del regne de València que respete la franquesa que tenen els mallorquins concedida pel rei Jaume I, i que aquesta també s'aplique també als llocs d'Elx, Elda i Novelda
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, f. 99r/v
Transcrit el 25-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Valentie, Sardinie et Corsice, comesque Barchinone ach sancte romane ecclesie vexillarius, ammiratus et capitaneus generalis.
Fideli nostro Jacobo Andree baiulo in parte regni Valentie, et alii cuicumque baiulo qui pro tempore fuerit in parte predicta. Salutem et gratiam.
Cum nos nunc cum speciali carta nostra ad preces illustris regis Maioricarum, karissimi consanguinei nostri, et supplicationem pro parte proborum hominum et universitatis civitatis Maioricarum nobis factam, indulserimus et etiam de gratia concesserimus quod privilegium perpetue franquitatis dictis civibus Maioricarum, concesse ab illustrissimo domino rege Jacobo, avo nostro memorie recolende observetur eis de cetero perpetuo in dicta parte, et specialiter in locis de Elchio, de Ella, et de Novella, quod ad ius almoxeriffatus et alia, prout in dicta carta bulla nostra appenditia comunita indebitis latius contineri; idcirco vobis et cuilibet vestrum dicimus et mandamus expresse, quatenus predictam concessionis nostre gratiam memoratis Maioricarum civibus, et cuilibet ex eis inviolabiliter observando, et observari in partibus predictis dicte baiulie firmiter faciendo, a petitione predictorum iurium ab ipsis civibus fatienda penitus desistatis, nec ipsos aut aliquem ex eis contra tenorem seu formam dicte franquitatis, et prescripte nostre gratie inquietetis, aut in aliquo molestetis.
Datum Barchinone, tercio idus augusti anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio.
Subscript.


1316, desembre 26. Avinyó
El papa Joan XXII ordena al bisbe de Mallorca que obligue els rectors de les parròquies del regne de Mallorca a destinar les respectives rendes a la construcció i ornament de les esglésies
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, f. 44r/v
Transcrit el 25-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Johannes episcopus servus servorum Dei.
Venerabili fratri episcopo Maioricarum, salutem et apostolicam benedictionem.
Exigit devocio dilectorum filiorum universitatis hominum civitatis et regni Maioricarum, quam erga nos et apostolicam sedem gerere dinoscuntur, ut supplicationibus eorum que presertim divinum cultum et opera respiciunt pietatis favorabiliter annuamus.
Exhibita siquidem nobis ex parte ipsorum peticio continebat, quod cum non multa temporum spatia sint decursa, quod regnum ipsum ereptum fuit de manibus paganorum, et [.....] ibidem, ob devocionem christiane fidei construantur ecclesie, ac sperentur construi in futurum, ecclesiarum ipsarum rectores ad conferendum in fabricis et aliis ornamentis earum quarum rectores existunt iuxta facultates reddituum et proventuum eorundem compellere auctoritate apostolica curaremus.
Nos autem debitum et honestum reputantes ut iidem rectores qui dictarum ecclesiarum redditus obtinent et proventus fabricis et ornamentis eisdem, iuxta possibilitatem ipsorum manus porrigant adjutrices, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus rectores eosdem, ut aliquam partem dictorum reddituum quos in eisdem ecclesiis obtinent in fabricis et ornamentis ecclesiarum suarum, secundum facultatem et vires reddituum eorundem, deputare et conferre procurent, compellas auctoritate nostra iuxta canonicas sanctiones.
Datum Avinione, VII kalendas januarii pontificatus nostri anno primo.


1316, desembre 26. Avinyó
El papa Joan XXII ordena al bisbe de Mallorca que fomente la formació de clergues naturals del regne, i que aquests obtinguen els beneficis eclesiàstics fundats a les parròquies, que habitualment són donats a clergues forasters, la qual cosa perjudica les vocacions dels mallorquins
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 44v-45v
Transcrit el 25-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Johannes episcopus servus servorum Dei.
Venerabili fratri episcopo et successoribus eius episcopis qui pro tempore fuerint, ac dilectis filiis capitulo Maioricarum. Salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto Maioricarum regnum inter alia regna mundi in fide christiana fundata, et apostolice sedi devota infidelibus nationibus eiusdem fidei hostibus constat esse propinquum, tanto vos concedet et decuisset predecessores vestros habere incolas dicti regni in caritatis visceribus comendatos, paterna eos affectione diligere, ac ecclesiasticarum gratiarum muneribus prevenire.
Dignum quidem arbitramur et debitum ut ipsi qui contra Christi hostes frequenter pro fidei Christi, ac pro ipsius regni defensione decertant personas et bona periculis exponentes, ecclesiarum dicti regni proventibus, qui de patrimonio Christi proveniunt, non priventur.
Nuper siquidem ex insinuatione dilectorum filiorum nuntiorum civitatis Maioricarum, et universitatis dicti regni, ad apostolatus nostri pervenit auditum, quod iidem predecessores vestri Maioricarum episcopi, atque capitulum, omnes prebendas et benefitia ecclesiastica dicti regni, familiaribus et consanguineis suis de regno non oriundis eodem prefatis incolis quantum vis ad clericatus ordinem aptis et ad benefitia ecclesiastica obtinendum ydoneis, omnino post positis, contulerunt, et quod vos in hoc adeo predecessorum ipsorum vestigia imitari dicimini, quod vix aut nunquam, nisi personis vobis familiaribus et coniunctis, per vos dicti regni beneficia conferuntur, propter quod evenit quod per huiusmodi provisiones dictorum predecessorum et vestras factas personis ex terris dicti regni, id quod eis ex ecclesiarum ipsarum proventibus evenit, extra regnum ipsum pro maiori parte deducitur, et regnum ipsum exinde in sui defensione ac viribus minoratur.
Idem etiam incole in quadam quasi desperatione adducti, filios suos disciplinis scolasticis eruditi non fatiunt, nec eos clericali caractere insigniri, cum igitur occasione provisionum huiusmodi eisdem regno et incolis plurima ut asserunt proveniant detrimenta, nos qui incolarum ipsorum quos tanquam devotos nostros, et sedis apostolice filios, sincera in Domino caritate complectimur, libenter commoda querimus, ipsorumque dampna, paterna caritate vitamus cupientes, ut ipsi ecclesiasticorum proventuum adniti suffragiis, comodius pro fide Christi et pro dicti regni defensione certamina subeant, et ad erudiendum silicet suos litterarum studiis prompciores existant, discretionem vestram rogamus et hortamur attente nichilominus vobis per apostolica scripta mandantes, quatinus ad dictos incolas ipsorumque filios ad ecclesiastica benefitia obtinendum ydoneos vestre provisionis oculos dirigentes, de benefitiis ecclesiasticis dicti regni ad collationem vestram comuniter vel divisim spectantibus, cum ad id vobis se facultas obtulerit providere curetis, ut non expediat eisdem incolis ob causam huiusmodi vos et apostolicam sedem de cetero pulsare querelis, sed tam vos quam iidem successores tanquam benedictionis et gratie filii possitis, de devocione ac obedientia commendari, ac vestram et eiusdem sedis gratiam uberius promereri.
Datum Avinione VII kalendas januarii pontificatus nostri anno primo.


1311, juliol 4. Mallorca
Sanç I de Mallorca confirma tots els privilegis i llibertats concedits pels seus avantpassats a la ciutat i regne de Mallorca
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 108r-111v
Transcrit el 25-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

In nomine domini nostri Jhesuchristi.
Sit omnibus manifestum, quod nos Santius Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie, et dominus Montispessullani, in primordio nostri regiminis curam nostri regualis offitii, et nostre rei publice utilitatem cupientes exequi diligenter in civitate Maioricarum, que capud est regni nostri personaliter constituti, vidimus et nobis legi et explanari fecimus de verbo ad verbum quoddam privilegium sive cartam quam illustrissimus dominus Jacobus, rex Maioricarum, felicis recordationis genitor noster reverendissimus, qui tunc vocabatur infans Jacobus, filius illustrissimi domini Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessullani, per se et omnes heredes et successores suos cum ipsa carta publica omni tempore valitura, concessit, laudavit, approbavit, et perpetuo confirmavit dilectis fidelibus suis civibus et aliis probis hominibus populatoribus et habitantibus, in civitate et tota insula Maioricarum commorantibus tam presentibus quam futuris per secula cuncta, omnes franquitates et libertates a domino illustrissimo rege suo patre ipsis populatoribus concessas, ut instrumentis illarum franquitatum dinoscitur contineri, que carta fuit data in Maioricarum in ecclesia sancte Eulalie, XIIº kalendas septembris anno ab incarnatione Domini Mº CCº quinquagesimo sexto, subsignata per Bernardum de Luça scribam tunc predicti domini patris sui.
Vidimus etiam et nobis legi et explanari fecimus aliud privilegium, immo publicam cartam per quam idem dominus rex recolende memorie pater noster, qui se vocabat infantem Jacobum heredem regni Maioricarum, et Montispessulani, per se et omnes heredes et successores suos ex certa scientia concessit, laudavit, approbavit, et perpetuo confirmavit, dilectis et fidelibus suis universis et singulis populatoribus civitatis et regni Maioricarum, tam presentibus quam futuris, omnes franquitates et libertates singulas et universas a domino illustrissimo rege patre suo concessas, et tunc de novo approbatas, datas, laudatas, et etiam additas et confirmatas, pro ut in instrumento illarum franquitudinum confecto per manum Petri de Capillades, qui mandato tunc domini regi et infantis Petri filii [sin] pro fratre Andrea, Dei gratia episcopo Valencie ipsius domini regis cancellario, melius et plenius dinoscebatur. Que carta fuit data apud Maioricarum, Vº idus marcii anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo VIº, et scripta et subsignata per Bernardum de Artes, notarium publicum Maioricarum.
Item vidimus et nobis legi et explanari fecimus de verbo ad verbum quoddam aliud privilegium sigilli pendentis, dicti domini patris nostri munimine roboratum, continens quod ipse dominus pater noster, qui tunc vocabatur rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie, et domini Montispessulani, vestigiis domini patris sui inherendo instrumentum liber ratum, et franquitatum per iamdictum dominum regem fidelibus suis populatoribus et habitatoribus civitatis et regni Maioricarum concessarum, et instrumentum aliud per ipsum dominum patrem nostrum olim super confirmatione dictarum franquitatum eisdem concessum, et sigilli sui munimine roboratum, cum ipsa carta imperpetua et inviolabiliter valitura, per se et suos heredes et successores approbavit, concessit, et confirmavit omnibus civibus et habitatoribus civitatis et tocius regni Maioricarum, tam presentibus quam futuris, omnes libertates et franquitates et immunitates per iamdictum illustrissimum patrem suum, ipsis civibus et habitatoribus concessas. Quod privilegium fuit datum Maioricarum, pridie idus septembris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, et subsignatum per Petrum de Calidis.
Rursus vidimus et nobis legi fecimus aliam cartam continentem quod prefatus dominus genitor noster, in predictis libertatibus et franquesiis quedam detraxit aliqua immutavit et addidit pro ut in dicta carta latius continetur, que fuit subsignata manu Michaelis Rotlandi, publici notarii Maioricarum, et facta IIIº kalendas febroarii anno Domini millesimo ducentesimo XCº nono, et bullata bulla pendenti plumbea eiusdem domini patris nostri.
Et cum vos fideles et dilecti nostri Egidius Garces, miles, Guillermus Arnaldi de Ecclesiis, Raymundus de Costa, Francischus Renovardi, Simon Virgilii, et Bernardus ses Comes, jurati civitatis et regni Maioricarum, pro vobis et tota universitate civitatis et regni ipsius, pluries cum magna instancia et devocione nobis supplicaveritis quod remotis predictis mutationibus, additionibus et reductis detractionibus factis per dictum dominum regem patrem nostrum, feceremus vos et dictam universitatem et singulos ex eadem gaudere et uti predictis franquitatibus et libertatibus, ac immunitatibus, pro ut eis gaudebatis et utebamini, antequam dictus dominus pater noster predictas immutationes, additiones, et detractiones fecisset.
Nos igitur vestris multiplicibus supplicationibus inclinati, volentes semper vos omnes fideles nostros prosequi et tractare pio et benivolo modo, per nos et successores nostros laudamus, approbamus, concedimus et confirmamus vobis, predictis juratis nomine dicte universitatis recipientibus, et omnibus civibus et habitatoribus civitatis et tocius regni Maioricarum, tam presentibus quam futuris, omnes libertates, franquesias, et immunitates predictas, pro ut confirmate, laudate, et approbate fuerant in dictis prescriptis tribus privilegiis predicti domini patris nostri.
Volentes, concedentes, ac statuentes quod ipsis libertatibus, franquitatibus, et immunitatibus utamini pro ut utebamini, antequam dictus dominus rex pater noster dictas detractaciones, immutationes, et additiones fecisse, et eis non obstantibus cum ipsas ex certa scientia revocemus et annullemus.
Presentem autem confirmationem et concessionem, et alia predicta facimus salvo et expresse retento nobis et successoribus nostris, et ea conditione adiecta super illa consuetudine, seu franquesia cuius tenor talis est: "Juditia omnia causarum et criminum judicabit curia cum probis hominibus civitatis". Quod si dicti probi homines ipsa consutudine seu franquesia male uterentur, et inordinate propter quod deffectus justicie sequerentur, quod nos et successores nostri possimus dictam consuetudinem seu franquesiam corrigere et aptare pro ut cognosceremus fore fatiendum ut justitia inde servaretur et sequeretur bonus status terre.
Item, quod vos et dicta universitas et singuli ex ea teneamini deffendere regnum Maioricarum, pro ut consuevistis et cavetur in franquitatibus vestris. Et si contingeret quod in insulam Minorice, aut insulam Evisse esse estol ad capiendum vel barregandum ipsam insulam, teneamini illuc mittere conveniens subsidium ad noticiam nostri et successorum nostrorum, aut locum nostrum tenentis in regno Maioricarum, videlicet tot homines quot nos aut nostri successores aut dictus locum tenens cognoverimus fore mittendos, sed vos jurati qui pro tempore fuerint eligatis dictos homines qui ibunt, dum modo eligatis homines armorum bonos et sufficientes.
Et in isto casu nos et successores nostri aut procuratores nostri teneamur providere equitibus quos mittemus in subsidium dictarum insularum, in navigio et aliis omnibus.
Et vos et dicta universitas teneamini providere aliis hominibus pedicibus euntibus ad dictum subsidium in navigio et aliis omnibus ad comunes expensas tocius regni Maioricarum, et aliarum insularum eidem adiacentium.
Et per premissa vel aliquid premissorum aut infrascriptorum non intendimus aliquid immutare vel derogare constitucionibus et ordinationibus factis per dominum regem patrem nostrum predictum, circa monetas cudendas et currendas, et monetagium regni Maioricarum, et circa leudam impositam.
Retinemus etiam, declaramus, et statuimus quod vos predicti jurati et vestri successores et dicta universitas nunquam possitis indicere, facere, seu imponere aliquam questiam seu collectam absque nostri et nostrorum successorum licentia spetiali, sed habita ipsa licentia vos et successores vestri possitis eligere modum per quem melius et cum minori incomodo contribuentium levari debeat et haberi ad faciendum inde et conplendum causam propter quam dicta collecta levata fuerit et alia negocia et necessaria civitatis et regni Maioricarum.
In electione vero juratorum intersit locum tenens noster prout baiulis consueverat inter esse.
Denuo per nos et successores nostros laudamus, approbamus, et ratifficamus omnia privilegia, libertates, et immunitates nobis datas et concessas a predicto domino rege patre nostro, a tempore circa quo ipse dominus genitor noster fecit immutaciones, detractiones, et additiones predictas quas ut premittitur annullamus.
Ad maiorem autem firmitatem et fidem omnium premissorum, et ut firmius teneantur, et conpleantur, per nos et nostros juramus ad sancta Dei euvangelia corporaliter a nobis tacta, in manibus venerabilis Guillermi divina providencia episcopi Maioricarum, et presentem cartam nostro sigillo pendenti iussimus comuniri.
Nos igitur Egidius Garces, miles, Guillermus Arnaldi de Ecclesiis, Raymundus de Costa, Francischus Renovardi, Simon Virgili et Bernardus ses Comes, jurati civitatis et regni Maioricarum, nomine nostro et universitatis et regni ipsius, acceptans beneficium et gratiam predictam a vobis illustrissimo domino nostro domino Sancio, Dei gratia rege Maioricarum, de ipso benefitio et gratia Deo et vobis refferimus, quo supra nomine grates et gratias copiosas.
Acta fuit hec in ecclesia beate Marie sedis Maioricarum, die dominica intitulata quarto nonas julii anno Domini millesimo trecentesimo XIº.
Presentibus testibus, inclito domino infante Ferrando germano predicti domini nostri regi Santii, ac venerabilibus in Christo patribus Guillermo, divina providentia Maioricarum, et Poncio per eandem barchinonense, episcopis, nobilibus Petro de Foneleto et Guillermo de Guardia, Arnaldo Traverii, Arnaldo de Codaleto, et Petro de Pulcro Castro milite, consiliariis dicti domini nostri regi Santii, Aries Ferrandis milite, Arnaldo de Torrelles domicello, Raymundo sa Verdera, Gueraldo Aderroni, Omberto Togores, militibus, fratre Arnaldo de Romanino preceptor domus hospitalis sancti Johannis in Maioricarum, Petro de Aqua Frigida, milite, Bartholomeo Valentini, dechano, Johanne Bergundi, sacrista, Ferrario Torrioni precentor, Petro Torrosela, canonico, Arnaldo de Turre canonico dicte maioricensis ecclesie, Berengario de Sancto Johanne milite, et Roberto de Pulcro Vicino, Guillermo de Buadella, et pluribus aliis militibus, domicellis, et clericis ac civibus, quorum erat plena tota dicta ecclesia.
Constat de dictione rasa in IIIª linea, ubi dicitur "patre", et in VIIIª linea, ubi dicitur "vestigiis inherendo", et in XIIIIª, ubi dicitur "immutationes", et in XXIª linea ubi dicitur "vobis".
Ego Laurentius Plasensa, scriptor prefati domini nostri regis Santii, et ipsius auctoritate publicus notarius ubique terrarum suo dominio subiectarum, ipsius mandato hanc cartam scribi, feci, et clausi, et subsignavi meo publico et solito sig+no.


1316, maig 27. Perpinyà
El consell municipal de Mallorca, d'acord amb el rei Sanç I, promulga les ordinacions de l'armada del regne de Mallorca
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 111v-114r
Transcrit el 27-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod cum inimici sarraceni et aliqui christiani pravitatem piraticam exercentes, cum galeyns et aliis vasis maritimis armatis passim inferrent detrimenta mercatoribus et aliis gentibus regni Maioricarum, et aliarum mundi parcium, venientibus ad civitatem et regnum Maioricarum, et inde recedentibus cum rebus et mercibus suis, et ex hiis contingerent dampna plurima diversis gentibus, quod non cedit ad decus illustrissimo domino nostro regi maioricensis et regno et gentibus suis, ipse dominus noster rex videlicet dominus Sancius Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie, ac dominus Montispessullani, cupiens predictis providere de remedio oportuno, habito tractatu pluries cum juratis, et probis hominibus Maioricarum, ordinavit et convenit quod fiat et teneatur armata in Maioricarum, ad repellendum predictorum piratorum in cursus et ad tuitionem civitatis et regni Maioricarum et habitatorum eiusdem, et ceterorum omnium illuc confluentium, et bonorum ac rerum suarum, et ad sustentationem et conservationem dicte armate fuerunt ordinata inter dictum dominum nostrum regem et juratos Maioricarum, nomine universitatis civitatis et regni Maioricarum capitula que sequntur:
Primo, quod dominus noster rex prefatus, et sui successores, ponant seu conferant medietatem integre in galeys, lembis, et barchis, et aliis vasiis dicte armate, et in stipendiis hominum in armaturis, et pane, et in aliis omnibus sumptibus et expensis que fient predicta armate, et cives et regnicole Maioricarum ponant seu conferant aliam medietatem integre.
Item, quod dicta armata pro indempnitate et tuicione predicta fiat, quando et quociens domino regi videbitur facienda ipso presente in regno Maioricarum, et ipso inde absente quando et quociens suo locum tenenti et juratis videbitur facienda.
Item, quod dominus rex constituat unum ammiratum in dicta armata, et jurati et probi homines Maioricarum constituant alium ammiratum in dicta armata, qui auctoritate domini regis possint recipere et distringere sicut ille qui constitus fuerint a domino rege, et ambo habeant equalem potestatem auctoritate regia.
Item, quod confines seu termini dicte armate pro tuicione et indempnitate predicta, sint et protendantur viginti miliariis ultra insulam Minoricarum, et aliis viginti miliariis ultra insulam Evisse, et in maribus versus Bugiam, sicut est de Palomeria usque ad Alcudiam, sint et protendantur dicti termini sexaginta miliariis versus Barberiam, et in maribus versus Cathaloniam, de Alcudia usque ad Palomeriam, protendantur dicti termini alias sexaginta miliariis versus Cataloniam.
Item, quod si contingeret armatam predictam videre longius inimicos, et ammiratis et aliis bonis hominibus dicte armate eorum salvamento et utilitati expedire videretur fugare inimicos, hoc dicta armata facere teneretur ultra confines seu terminos supradictos, salvo tamen quod ex tunc pro tempore talis fuga seu transgressio dictorum terminorum non possit retorqueri in preiuditio civitatis et regni Maioricarum, nec dominus rex vel eius locum tenens, aut aliqui offitiales alii domini regis, possent opponere vel allegare, quod de iure, de consuetudine, vel usu aut prescripcione, cives et regnicole Maioricarum pro tali fuga vel alia causa tenerentur transgredi confines seu terminos supradictos.
Item, quod in conducendis seu acordandis in armariis, et aliis hominibus ad dictam armatam, et in fatiendis solutionibus et empcionibus, et venditionibus, et in construendis et destruendis, seu disconponendis vasis dicte armate, et aliis omnibus sumptibus et expensis fatiendis in dicta et pro dicta armata, sit unus dispensator ex parte domini regis, et alter ex parte juratorum et proborum hominum predictorum.
Item, quod si domino regi opus fuerant galee, et alia vasa maritima dicte armate, ad opus sui vel negociorum suorum, quod possit ea accipere set quod non possit eas acomodare, vel cum eis facere mercationem.
Item, quod galeas et alia ligna dicte armate, et eorum exerciam, teneat et habeat in custodia sua unus homo qui ad hoc constituantur a domino rege, et custos ille de predictis teneatur reddere ratione domino regi, vel eius locum tenenti, et juratis quociens ab eis fuerit requisitus inde.
Item, quod constituantur duo clavarii ad dictam armatam, unus a domino rege et alius a juratis, et isti duo recipiant ea omnia que capiet vel lucrabitur dicta armata, et teneatur inde reddere rationem domino regi, vel eius locumtenenti, et jurati et utrisque dare fideliter suam partem.
Item, quod numerus seu cantitas dicte armate sit quatuor galearum et duorum lemborum de centum remis infra, et duarum barcharum.
Item, quod modo et expensis predictis fiat plus armata comunis ad idem quocienscumque dominus rex hoc voluerit, vel cognoverit faciendum ipso domino rege presente in Maioricarum, vel in absentia domini regis locum suum tenens cum juratis cognoverit plus fieri debere de armata.
Per predicta tamen dominus rex non intendit quod sit aliquid tactum vel mutatum in ordinatione facta de armando, si estol veniret contra insulas adiacentes regno Maioricarum.
Item, dominus rex prefatus, de speciali gracia quam intendit facere in hac parte civibus et regnicolis Maioricarum, vult quod presentes conventiones durent et observentur perpetuo inter ipsum et successores suos, et juratos et universitatem Maioricarum laudata et firmata fuerunt hec per dictum dominum nostrum regem, qui huic publico et autentico instrumento iussit appendi suum sigillum, ea tamen conditione quod jurati Maioricarum, et eorum consiliarii, hec omnia similiter laudent et firment in hoc eodem instrumento, et appendant sigillum suum officii juratorum.
Et hoc predicta fuerunt acta Perpeniani, VIº kalendas junii anno Domini millesimo XVIº.
Ad que fuerunt presentes testes, nobiles Petrus de Foneleto, Dei gracia vice comes insule, et Guillermus de Caneto, Arnaldus Treverii legum doctor, miles, Petrus de Pulcro Castro, miles, maiordomus, Hugo de Carcere, miles, portarius maior, Arnaldus de Condaleto thesaurarius, et Laurencius Plasença scriptor predicti domini regis, et Bernardus Omberti, Guillermus sa Costa cives Maioricarum, et Raymundus Durandi de Incha nuncii missi ad dominum nostrum regem per juratos et probos homines Maioricarum, pro tractu dicte armate et aliis.
Ego Laurentius Plasensa, scriptor prefati domini nostri regis ipsius mandato hanc cartam scribi feci et clausi, meo publico sig+no.
Sig+num Petri de Turri militis. Sig+num Petri de Santo Minato. Sig+num Arnaldi Omberti. Sig+num Petri Burgesii. Sig+num Petri de Cutinis. Sig+num Petri de Monte Claro,juratorum Maioricarum.
Sig+num Petri de Monto Sono. Sig+num Philippi Valentini. Sig+num Guillermi de Saragossa. Sig+num Guillermi de Terminis. Sig+num Simoni Berengarii. Sig+num Guillermi de Cumba. Sig+num Petri de Quintanis. Sig+num Bernardi Mathei. Sig+num Bartholomei Perilionis. Sig+num Maymoni Peris. Sig+num Ferrarii de Comellis. Sig+num Jacobi Spinach. Sig+num Petri de Cumba. Sig+num Guillermi Serra, consiliariorum dictorum juratorum, qui hec omnia supra dicta laudamus, concedimus et firmamus, quinto nonas junii anno Domini millesimo trecentesimo XVIº, presentibus testibus Bernardus Julyolli, notarii Maioricarum, P. Marti et Jacobo de Manso.
Sig+num mei Jacobi de marina, notarii publici Maioricarum, in cuius manu et posse dicti jurati et dicti consiliarii eorundem, hec omnia supradicta contenta in dicta carta firmaverunt, et firmamenta eorundem de mandato eorum scripsi, et meo signo solito signavi.


1319, novembre 6. Perpinyà
Sanç I de Mallorca ordena a tots els seus oficials, que respeten totes les franqueses del regne de Mallorca concedides fins aquell moment tant pels seus avantpassats com per ell mateix
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, f. 114r/v
Transcrit el 27-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Santius Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilione et Ceritanie et dominus Montispessullani.
Fidelibus suis locum nostrum tenentibus, vicarii, baiulis, judicibus, assessoribus, et aliis offitialibus nostris in civitate et regno Maioricarum presentibus et futuris, et eorum vices gerentibus, salutem et gratiam.
Ad suplicationem fidelium nostrorum juratorum Maioricarum, vobis et singulis vestrum mandamus quatinus observetis et teneatis firmiter, et faciatis teneri et observari inviolabiliter, omnes franquesias, libertates, consuetudines, et immunitates concessas et datas per nos et nostros proienitores regno et civitati Maioricarum, et civibus et regnicolis inde, et adversus eas nichil faciatis nec fieri permitatis a quoquam, si de nostri confiditis gratia vel amore.
In cuius rey testimonium et fidem presenti carte nostrum iussimus appendi sigillum.
Quod est actum Perpiniani, VIIIº idus novembris anno Domini millesimo trecentesimo nonodecimo.
Ego Laurentius Plasensa, scriptor prefati domini nostri regis, ipsius mandato hanc cartam scribi feci, et clausi meo publico sig+no.


1319, novembre 6. Perpinyà
Sanç I de Mallorca dóna el solar de l'antic cementeri dels jueus de la ciutat de Mallorca al consell municipal de la ciutat perquè puguen usar-lo per a la construcció de naus
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, f. 114r/v
Transcrit el 30-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos Santius, Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie et dominus Montispessulani, comoda subditorum nostrorum, illa potissime que comunem utilitatem respitiunt ampliari et augeri volentes, et signanter, et specialiter ea que ad comoditates et honores civitatis Maiorice, ad quam prerogativa amore et benivolentie afficimur, gratia et ex certa scientia ac nostra liberalitate, per nos et omnes nostros damus fidelibus nostris juratis et universitati civitatis predicte, perpetuo, illud solum seu terre spatium nostrum in quo sint olim cimiterium judeorum, quod est extra dicte civitatis portale quod dicitur de Portupini.
Quam donationem de dicto solo seu spatio terre, juratis et universitati dicte civitatis, et eidem civitati facimus pure et libere, tali conditio quod sit semper locus publicus, et ad publicum et comune servititum deputatus, videlicet quod construatur ibi naves et alia vasa maritima, et fiant ibidem cetera apta decentia et necessaria ac utilia, prout requirit condicio ipsius loci et cuiuslibet alterius, ad usum et servitium publicum deputati, prout jurati Maiorice duxerint ordinandum.
Et sub conditione dictam donationem facimus et facere volumus, et intendimus, integriter ac generaliter, sicut melius, plenius, et utilius dici scribi et intelligi potest, ad comodum et utilitatem publicam civitatis predicte.
In cuius rey testimonium et fidem presenti carte nostrum iussimus apponendi sigillum.
Quot est actum Perpiniani, VIII idus novembris anno domini millesimo trecentesimo nono decimo.
Ego Laurentius Plasensa, scriptor prefati domini nostri regis ipsius mandato hanc cartam scribi feci et clausimeo publico sig+no.


© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I