Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
Documents aragonesos del Liber Feudorum Maior
31 d'agost de 2006
Incloem 12 documents aragonesos del segle XII, a partir de l'edició del "Liber Feudorum Maior" feta per F. Miquel Rossell en 1945. Són texts especialment importants per poder explicar la unió entre el regne d'Aragó i la casa comtat de Barcelona. També hi ha un document poc conegut de l'any 1235, per mitjà del qual l'arquebisbe de Tarragona dicta sentència en favor del rei Jaume I sobre el castell de Peníscola

1137, agost 11
Ramir I d'Aragó dóna en matrimoni la seua filla Peronella al comte de Barcelona Ramon Berenguer IV, al temps que li cedeix a aquest tot el regne d'Aragó
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Pergamí 86 dup. de Ramon Berenguer IV
[Miguel Rosell, 1945, nº 7]. Transcripció efectuada en agost de 2006 a partir d'aquesta edició

In Dei nomine.
Ego Rammirus, Dei gratia rex aragonensis, dono tibi, Raimundo, barchinonensium comes et marchio, filiam meam in uxorem, cum tocius regni aragonensis integritate, sicut pater meus Sancius, rex, vel fratres mei, Petrus et Ildefonsus, melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel utriusque sexus homines per eos, salvis usaticis et consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo.
Et commendo tibi omnes prephati regni homines sub hominio et iuramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent, sine omni fraude et decepcione, et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus, salva fidelitate mihi et filie mee.
Hec autem omnia superius scripta ego prephatus rex Rammirus taliter facio tibi, Raimunde, barchinonensium comes et marchio, ut, si filia mea mortua fuerit prehata, te superstite, donationem prephati regni libere et immutabiliter habeas absque alicuius impedimento post mortem meam.
Interim vero, si quid augmentationis vel traditionis de honoribus vel municionibus prephati regni, me vivente, facere tibi voluero, sub prephata hominum fidelitate firmum et immobile permaneat; et ego prephatus rex Rammirus sim rex, dominus et pater in prephato regno et in totis comitatibus tuis, dum mihi placuerit.
Quod est actum III idus augusti anno incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum, era millesima centesima LXXV, prephato Rammiro regnante.
Signum Rammiri + regis.
Ut omnia superius scripta fideliter et incomutabiliter observentur, prenominatus rex Rammirus comendavit comiti barchinonensi suos barones subscriptos sub hominio et iuramento: in primis, comitem palearensem, Raimundum Petri de Eril, Petrum Raimundi filium eius, P. Raimundi d'Estada, Gomballum de Benavent, Balach Furtuno d'Açlor, Guillelmum de Capela filium Berengarii Gomballi, Bernardum Petri de Laguarres, Petrum Lobiz Sancti Stephani, Gali Garcez de Sancto Vincentio, Petrum Mironis de Entenza, Gombal de Entenza, Lop Garcez Laita, Frontinum, Gomez Ferriz, Pelegri de Castel Azol, Arpa, Sansanz d'Arsu, Maza, Furtun d'At de Barbastro, Fortun Garcez frater de Maza, Garcia Cez d'Oscha, Garcia de Rodelar, Lobalasch de Pomar, Porchet, Petrus frater eius, Raimon de l'Arbes, Michael d'Albera, Sanz d'Andio, Gali Sanz de Grads, Lop Sanz de Iacha, Gaiet, Pedro Lopiz de Lusia, Gali Xemenons d'Alcala.
Poncius, scriptor, hoc scripsit domini regis precepto die annoque prephato, qui solito more hoc imposuit signum.


1152, abril 4. Barcelona
Peronella, reina d'Aragó, dicta testament en el moment del part, deixant el regne d'Aragó en favor del fill que ha de nàixer, mantenint però els drets que el seu marit el comte Ramon Berenguer IV tenia sobre el territori
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Pergamí nº 250 de Ramon Berenguer IV
[Miguel Rosell, 1945, nº 16]. Transcripció efectuada en agost de 2006 a partir d'aquesta edició

Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella, regina aragonensis, iacens et in partu laborans apud Barchinonam, concedo, dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo, Deo volente, processurus, totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibus et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus, sicut rex Adefonsus melius unquam tenuit et habuit, ea, videlicet, conditione, ut dominus et maritus meus Raimundus, comes barchinonensis, habeat, teneat et possideat integriter et potenter sub imperio et dominatione sua totum predictum regnum cum omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue.
Post obitum, vero, suum, remaneat totum supradictum regnum integriter filio meo iam dicto. Quod, si filius meus iam dictus obierit absque legitimo filio, totum supradictum regnum et honorem prephatum, sicut habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus, concedo similiter et dono iam dicto viro meo Raimundo, comiti barchinonensi, ad omnem suam voluntatem ex inde faciendum.
Si autem filia ex utero meo processerit, maritet eam honorifice iam dictus vir meus, comes iamdictus, cum honore et peccunia, sicut melius ei placuerit, et remaneat viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnum cum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam absque alicuius hominis vel femine blandimento.
Et dono pro anima mea II milia morabetinos, mille ad ecclesias Aragonis et mille ad ecclesias barchinonensis comitatus, gerundensis, bisullunensis necnon et ausonensis.
Et pono meos manumissores, videlicet, Guillelmum, barchinonensem episcopum, et Berengarium, gerundensem episcopum, ac Bernardum, cesaraugustanum episcopum, necnon et Dodonem oscensem episcopum, et Garciam Ortiz et Ferriz de Oscha, et Guillelmum de Castellvell et Arnallum de Lertio, qui dividant et distribuant supradictos morabetinos per ipsas ecclesias, sicut melius et utilius eius fuerit visum. Quos morabetinos prenominatos donet vir meus Raimundus, comes iam dictus, supradictis manumissoribus meis.
Facta carta II nonas aprilis anno Dominice incarnationis MCLII.
Sig+num Peronelle, regine aragonensis, qui hoc donum feci, firmavi, et hoc totum laudo atque confirmo in vita et in morte, et testibus firmare mandavi.
Sig+num Guillelmi, barchinonensis episcopi. Sig+num Lup Enegons de Luna. Sig+num Guillelmi de Castellvell. Sig+num Bernardi de Bel Log. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri primicherii. Sig+num Rodberti archidiaconi pampilonensis. Sig+num abbatis Olive. Sig+num Calveti, prioris tirasonensis.
Sig+num Poncii, scribe, qui hoc rogatus scripsit die et anno quo supra.


1164, juny 18. Barcelona
Peronella, reina d'Aragó, dóna al seu fill Alfons tot el regne d'Aragó, com a conseqüència de la mort del seu marit el comte Ramon Berenguer IV
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Liber Feudorum Maior, ff. 10c-11a
[Miguel Rosell, 1945, nº 17]. Transcripció efectuada en agost de 2006 a partir d'aquesta edició

Auctoritate legali decretum est ut res donate, si in presenti tradite sunt, nullo modo repetantur a donatore.
Quapropter, in Dei, eterni regis, nomine, ego Petronilla, Dei gratia aragonensis regina et barchinonensis comitissa, uxor que fui venerabilis Raimundi Berengarii, comitis barchinonensis et principis aragonensis, libenti animo et promtissima voluntate, cum consilio et consensu et providencia Ugonis, Dei dignatione terrachonensis archiepiscopi, et Petri, cesaraugustani episcopi, ac Guillelmi, barchinonensis episcopi, et comitis palearensis, atque Petri de Castel Azol, et Deusaiuda, et Petri Ortiz, et Blascho Romeo, et Exemeni de Artosella, et Dodonis de Alchala atque Fortunii Maza et Guillelmi Raimundi, dapiferi, et Guillelmi de Castro Vetulo, et Arberti de Castro Vetulo, aliorumque magnatum, tam aragonensium quam barchinonensium, dono et laudo et concedo tibi, dilecto filio meo Ildefonso, regi aragonensi et comiti barchinonensi, qui in testamento eiusdem viri mei vocaris Raimundus, et omni posteriotati tue omne regnum integriter, civitates quoque et castra, villas et ecclesias et monasteria, terras cultas et heremas, rochas, montes et fortitudines, et aquas, potestates universas, milites et homines, dominationes et senioraticos, tam terrarum quam hominum, et cum omnibus terminis et possessionibus et pertinenciis que ad prephatum regnum Aragonum pertinet, et quocumque modo pertinere debet, et sicut unquam avus et proavus meus melius ipsum regnum Aragonis tenuerunt et habere debuerunt, cum introitibus et exitibus suis integriter, simul cum omnibus augmentationibus et adquisitionibus que, Deo auxiliante, ad prephatum regnum adquirere et habere potueris per omnia et in omnibus, tibi, predicto filio meo Ildefonso regi, omnique posteritati tue trado et solvo et dono, ut melius dici vel nominari poterit humano orde, cum omni sua integritate sine ulla voce et aliqua dominatione inibi a me ullo modo retenta.
Et, ut melius hec mee bone voluntatis donatio firma et stabilis in perpetuum habeatur et teneatur, confirmo propria manu mea et laudo et concedo ordinationem testamenti eiusdem viri mei et ultimam voluntatem suam, sicut idem vir meus, pater tuus, de omni predicto regno et de ceteris statuit et ordinavit in suo testamento, de quo iudicium iureiurando obligatum et corroboratum est a magnatibus suis, ut ordinatio et ultima eius voluntas firma et stabilis nunc et in perpetuum firmiter persistat.
Si autem te mori contingerit sine prole legitima, sequatur ordinatio testamenti eiusdem viri mei, patris tui, inter alios fratres tuos.
Si quis contra hanc huius donationis scripturam ad infringendum venire temptaverit, nullo modo facere possit, sed supradicta omnia in duplo componat, et insuper hoc donum omni tempore sit stabile et firmum.
Actum est hoc in Barchinona XIIII kalendas julii anno Dominice incarnationis M C LXIIII.
Sig+num Petronille, Dei gratia regine aragonensis et comitisse barchinonensis, qui hoc laudo et confirmo et testes firmare rogo.
Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Petrus, Dei gratia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Arnalli Mironis, comitis palearensis. Sig+num Petri de Castel Azol. Sig+num Deiusaiuda. Sig+num Petri Ortiz. Sig+num Blascho Romeo. Sig+num Exemeni de Artosella. Sig+num Dodonis de Alchala. Sig+num Fortunii Maza. Sig+num Guillelmi Raimundi, dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli.
Sig+num Petri de Corron, scriptoris, qui hoc scripsit, cum litteris suprapositis in linea XVI et XVIII die et anno quo supra.


1235, novembre 14. Barcelona
Sentència arbitral dictada per l'arquebisbe de Tarragona en favor del rei Jaume I i en contra de Guillem de Montcada, relativa al castel